Latin
Part 2, Section 11
Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum 2.11
Not analysed yet
§11 (MWo). Legitimum est quemque consulum iuste ac misericorditer querentibus consulere, iniuste iniuriantibus obviam ire atque iniuriatis misericorditer subvenire, pauperibus iniuste dampnatis ac spoliatis in omnibus protectionem prebere. Consulare enim officium ita legitime tractatur, si consul iure ac legaliter tractat civilia iura ac publice ac private rei civium omniumque sibi conquerentium causas diligenter examinat. Condecens igitur est, o Uberte, te statum consularem in Parmensi consulatu consulte atque discrete agere, consulendi officium iustificando iustificandos, dampnando dampnandos tractare, ut ante eterni iudicis tribunal ad universale placitum in ordine sanctorum consulum merearis illud Euge! audire: Venite, benedicti patris mei.