Latin
2.3.42 to 2.3.46
Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum 2.3.42-46
Not analysed yet
Unde, ut debeo, ad postulata blande respondeo . Quod me in epistola tua plurimorum bonorum commemoratione commendas, quantum ad te non est mea gloria fallax, sed opinione fraudaris; non enim in me tot bona cognosco. Quod vero postulas, ut rescribam, quid de petitione tua mihi placeat, paucis adverte. Auro obrizo preciosior, cunctis opibus est tua mihi dilectio carior ac per hoc quarta feria proxime ebdomade in urbem conveniamus et amicitiam verbis inceptam revenire satagamus. Vale!