Latin
2.4.1 to 2.4.15
Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum 2.4.1-15
Not analysed yet
§4 (MRWo). Inter hoc sciendum est incipientem posse scribere ,quodcumque voluntas aut necessitas vel utilitas scribere imperat vel delectat, rescribentem vero priori singula reddere et ita responsionem aptare, ut similia vel contraria rependere, equiperare semper, superare nonnumquam studeat ; aliter vitiosa erit responsio. Oportet quoque cognoscere tam prosaico quam metrico tria esse dictamini necessaria: cola, commata, periodos. Cola, id est membrum, evenit, quotiens in versum diversa ponuntur nullomodo sibi per consequentiam coherentia, ut est illud: Natura insignis, clarus moribus, militie gloria fulgidus, sophie dogmate splendidus merito a quoquo optimo laudatur et colitur. Comma, id est cesura, ubi quantum dictum est de sententia, tantum restat per consequentiam, ut in subiecto claret exemplo: Cum bonarum sit mentium proprium consimilium familiaritatem appetere cumque mihi sit cordi me bonis velle adiungere, tuam primitus meis litteris amicitiam, optime frater Dionisi, studui supplicanter petere. Periodos vero, ubi precedente cola vel commata sententia conclusa terminatur. Interpretatur enim periodos sententie terminatio, peri enim circum, oda laus, videlicet cum circuiens argumentando dictator ad laudem, id est ad conclusionem ,pervenit; quedam etenim laus est proposita recte concludere. Preterea sciendum est, quando prolixa, quando brevia sunt scribenda, quando sit velnonprefatio adhibenda, quod in mediocri patebit epistola. Symmachus Flaviano salutem fraternam. Probatis et precognitis pauca loquenda sunt. Sincera quippe mentis devotio non commendatur verborum serie, probitate quoque et honore pollentibus nihil aliena addit oratio. Sua enim luce conspicui preclaris testimoniis non iuvantur. Qualis igitur quantusque sit frater meus Chromatius cum in aperto sit, merito eius laudibus nostrum cedit ingenium. Hoc unum tamen pretereundum non puto summam mihi cum illo esse officiorum familiarium societatem, que res tibi etiam minora merita plerumque commendat. Unde arbitror ex habundanti promptam fore in eo tue preclare mentis affectionem, quam illi et decus proprium et mee amicitie prerogativa conciliat.