Latin
Part 2, Section 6
Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum 2.6
Not analysed yet
§6 (MTWo). De singulis igitur modis, fili dulcissime, epistolarum breviter pertractatis, ad quarum similitudinem plures poterit componere cor docibile, nunc de modis diversarum positionum et orationum pauca subnectere studeamus et quandam viam incipientibus et quasi ianuam aperire introeuntibus . Positionum modi sunt diversi; sunt numero septem. Nam alius fit per similitudinem, alius per comparationem, alius per conditionem, alius per absolutionem, alius per coniunctionem, alius per repetitionem, alius per conversionem. De quibus omnibus singillatim tractabimus in sequentibus, sed (M) primum ostendendum est propter quosdam simplices interrogantes epistolas ab omnibus partibus orationis convenienter posse incipere, ut in auctorum diversorum epistolis et nostris potest cognosci.