Latin
Part 2, Section 7
Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum 2.7
Not analysed yet
§7 (MTWo). Primum ergo modum similitudinis animadverte . Ubicumque est amicitia, ibi est benivolentia; ut enim malivolentia inimicitie, ita benivolentia consequens est amicitie . Quocirca P., si meus vis esse amicus, consequitur, ut erga me sis benivolus, quia sicut aliquis alicui minime inimicus esse invenitur sine malivolentia, ita tu sine benivolentia mihi amicari non potes. Igitur, ut amici habeamur, benivoli inveniamur .