Latin
2.116 to 2.118
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.116-118
Unproofread scanNot analysed yet
Severitatem Philippi etiam filius eius Carolus, et uxor patris Isabella …; putabat enim Philippus quod Carolus in necem suam perspiraverit; etiam selotipia eum excruciavit; effectus huius fuit quod filium suum sacrae inquisitioni tradiderit, ubi etiam peremptus est, et eodem anno etiam Isabella mortua est, non sine suspitione veneni. Ad haec tempora recidit etiam expeditio quam habuit Philippus contra Turcas, qui potentissimi jam erant his temporibus etiam in Europa; subegerunt enim insulam Cyprum, per quam toti Italiae formidabiles effecti sunt; Pius ergo 5‑us pontifex vigebat omni modo ut unitis viribus agatur contra Turcas; Phylippus ergo cum Venetis et pontifice huic expeditioni praefecit fratrem suum naturalem Iohanem (Don Juan d'Austrie); sub initium optatos effectus habuit, in specie anno 1571. ad Lepanto, non procul Corintho, eximiam victoriam retulerunt de Turcis, ubi capto duce Turcarum eoque contra jura gentium decapitato totam classem eorum destruxerunt et exercitum sparserunt; cum tamen hic successus eorum non pari fervore continuaretur, Turca recuperatis viribus sub Zelim duce repressit iterum Hispanos fere ex tota Africa excepto Oran, et Massalquitam. 1581. Phylippus novo regno auxit haereditatem suam, nempe universam Portugalliam; ille jure haereditario accepit hoc regnum; rex enim Sebastianus Portugalliae, juvenis, bellosus ! homo suscepit expeditionem in Africam, ubi ipse rex cum plurimis nobilium finem occubuit; hoc extincto rex fuit unicus Henricus Cardinalis, ad quem successio devoluta est, qui tamen 70 annorum jam tantum 2 annis praefuit; extincto ergo sexu masculino comparuerunt plures principes exteri, qui jure foemineo petierunt regnum, inter hos fuit etiam Philippus II, qui jure matris Isabellae, quae Emmanualis ! Magni regis Portugalliae erat filia …; hic ergo tacere fecit alios aemulos; fuit etiam mas unus, nempe Antonius de Crato, qui erat prior ordinis Melitensis in Crato; hic erat filius Ludovici et nepos Emanuelis Magni, sed objiciebatur ei quod non sit ex thoro legitimo; ferebatur enim Ludovicus cum sua matre matrimonium conscientiae inivisse; maxima tamen pars Portugallorum eum pro legitimo habuerunt regemque voluerat, et hinc bellum enatum est; suffultus quidem est a Gallis, sed non ita ut resistere potuisset Phillipo, et hinc expulsus est ex Portugallia, et in Gallia defecit. Sic ergo Philippus Ulissiponae coronatus est; regnum hoc nisi 60 annis permansit sub potestate Hispanorum, quo tempore mirum in modum destructum est hoc regnum, plerumque a Hollandis, qui cum Philippo bellum gerentes diripiebat Portugalliam cum eius provinciis. Phylippus ergo se tam potentem videns conabatur cum Elisabetha regina Angliae congredi ad quod bellum quam maxime Romani pontifices foverunt; Henricus enim VIII, rex Angliae, defecit ab ecclesia Chatolica, et a Romani pontificis auctoritate; ab hoc Henrico descendit regnum ad Eduardum Mariam, quae Catolica fuit, ab hac vero ad Elisabetham protestantibus accommodatam; pontifices voluissent ergo Elisabetham tamquam haereticam et inobedientem regno privare et excommunicare; Sixtus ergo Quintus Romanus pontifex executorem suae sententiae fecit Phylippum, qui etiam odio personali ferebatur in eam, tamquam talem quae eius matrimonium oblatum excussit et respuit ! ,foveritque rebelles Bellgas contra Hispanos; comparavit ergo Philippus ad ea tempora invisibilem classem tam magnitudine quam fortitudine, ultra 3000 tormentorum secum ferentem, et 20,000 classiariorum et 8,000 navarcorum, et omni die in sustentationem huius classis 30,000 aureorum erogavit.