Latin
2.119 to 2.123
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.119-123
Unproofread scanNot analysed yet
Anno ergo 1588. classis haec invictissima movit contra Anglos. Conflixerunt in oceano Germanico, quia etiam Belgae conjunxerunt naves suas classi Anglicae; in hoc conflictu victoria stetit penes Anglos, partim fortitudine Anglorum, partim procellis et fluctibus destructa classe. Eo dein anno paucissimae naves reverterunt in Hispaniam; hic Philippus accepto nuncio hoc tristissimo fertur dixisse se non contra fluctus et procellas bellum gessisse. Bellum tamen continuatum est pluribus annis cum Elisabetha. Sub idem tempus Philippus se miscuit controversiis quae in Gallia propter successionem enatae sunt; linea etiam regnans Aurelianensis extincta est in Henrico 3‑o per Clementem Jacobum monachum ex insidiis occiso; respexit ergo regimen stirpem agnaticam, nempe Domum Bourbonicam, quae in regno Navarreo ad haec tempora praefuit; fuit in Navarra ergo Henricus etiam 3‑us dictus; huius parens fuit Antonius rex Navarrae qui dein nomine Henrici 4‑i in Gallia successit. Ob hanc ergo successionem per noviter introductam Lutheri religionem ingentes enatae sunt lites et bella, nempe inter Hugonotas, seu reformatos, et partem Catolicorum; caput Hugonotarum fuit filius regis Navarrei, nempe Henricus 3 Navarreus, qui quaerebat coronam Galliae contra omnem protestationem ligae sacrae, seu Catolicorum partis; Chatolici pro se habebant pontifices; stante ergo bello hoc Philippus fovit Ligam sacram contra protestantes ut sic HenricusIV excludatur, imprimis ex odio religionis, dein sperabat se posse regnum Galliae et successionem transferre ad Isabellam filiam suam, quam ex Isabella Henrici 3‑ii filia suscepit, quamquam id contra leges fundamentales Galliae fuisset, juxta quas foeminae non succedunt; et si hoc efficere non posset, maluisset dividi regnum vastum Franciae inter plures competentes; Henricus tamen IV sagacissimus fortissimusque suae aetatis haeros omnes has artes everterit; non enim tantum Phylippum, sed ipsos Ligistas devicit et fregit ubique omnesque sensim provincias sibi subjecit; et sic tandem ab ipsis Ligistis receptus et coronatus est; firmatus semel domi Henricus ad ulciscendam injuriam dein Phylippo bellum intulit quod, etsi non omni vi et fortitudine geri potuisset, ob debilitatam tantis bellis Galliam, tamen res non contemnendas fecit, praesertim in Belgio Hispanico.