Latin
2.132 to 2.136
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.132-136
Unproofread scanNot analysed yet
Ei successit Philippus 4‑us filius; hic initio statim adlaboravit ut errores commissos sub patre et languores emendaret, et hinc cardinalem ducem de Lerma, cum omnibus creaturis suis removit a sua statione; aliud eius negotium fuit bellum Belgicum, quod cum omni vi industriaque incoatum fuit; verum ob domesticas vicissitudines aliaque bella nihil cum eis efficere potuit. Anno 1629. cum Gallis in Italia bellum incepit Phylippus 4‑us cum Ludovico 13‑o; causa belli fuit successio in ducatu Mantuaniensi. Est hic ducatus feudum domus Austriae, quod stirps Gonsaga habuit, nempe Vincentius 2‑us; qui mascula prole destitutus tantum filiam habuit, recidit ergo successio ad lineam agnaticam, nempe ad Carolum Néverniensem; haec familia habitavit a longo tempore in Gallia, proin fuit stricte subditus et vasallus Gallicanus; convertit ergo hic Carolus se ad regem suum Ludovicum 3‑um ut eum in successione suffulciat; jam aemulum habuit Phylippum 4‑um, qui ab imperatore sperabat hoc feudum vel ad minimum maximam eius partem; alteram vero familiae Sabaudicae cessisset, quae etiam praetensiones formavit; deventum est ergo ad bellum; nam Ludovicus 13 eo perduxit apud Vincentium ut Carolum agnoscat haeredem et agnatum suum filiamque suam desponset filio Caroli Néverniensis, Carolo etiam. Mortuo ergo Vincentio Ferdinandus imperator curavit sequestrari ducatum, sed Carolus jam Mantuae adfuerat suffultus viribus Gallicis, quibus sperans incubuit supprimere et debilitare domum Austriacam, quod plerumque suasu cardinalis Richelieu factum est, qui ad potentiam maximam evehere conatus est aulam regis sui, quod supressione Hugenotarum domi et immixtione et ingestione in omnia negotia exterorum regnorum efficere conatus est. Enatum est ergo atrox bellum in quo Galli ex sententia negotium suum gesserunt; duravit bellum usque 1632. ,quo anno Clarasci consentiente Ludovico 13‑o tamquam victore pax confecta est, et Ferdinandus imperator debuit Carolo Néverniensi conferre feudum.