Latin
2.137 to 2.141
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.137-141
Unproofread scanNot analysed yet
Victori Amadaeo duci Sabaudiae partem portionis Mantuanae, nempe Montem Ferrati cessit Ludovicus 13, ut eum sibi devinceret liberumque transitum haberet per eius comitatum in Italiam; Hispani ergo hoc bello non multum laudabilis fecerunt, sicque regni Hispaniae auctoritas vilescere coepit in Italiam; anno 1633. decessit in Belgio Isabella filia Phylippi 2‑i, improlis quidem, et hinc iterum reciderunt ceterae provinciae ad Hispanos, sub quorum potestate permanserunt usque initium huius saeculi; ceterae vero 7 provinciae nunc nomine Belgii foederati venerunt. Aula Gallica florere et tonum dare volens in Europa coepit iterum de mediis cogitare cum Germanis vel Hispanis disconveniendi; huius originem et causam ex Germania susceperunt Galli; Ferdinandus enim post celebrem victoriam, quo ! ad Nordlingam de Svecis et protestantibus retulit, se levare et fortificare coepit; usque ergo 1635. annum Galli clam tantum foverunt aere, armis, stipendiis Suecos et rebelles; post hunc vero annum apertum bellum erupuit; praetextus fuit Philippus Cristophorus Elector Trevirienses, hic enim fuit inter perduelles et rebelles favitque protestantibus, hinc Hispani eius electoratum invaserunt expugnataque urbe Treviriensi ipsum quoque electorem ceperunt; in huius ergo restitutionem in integrum movit bellum Ludovicus 13‑us; hoc bellum usque 1648. annum protractum est, seu usque pacem Vestphallicam, qua bellum 30 annorum Germaniae terminatum est; hac pace bellum Gallorum cum Germanis terminatum est, sed cum Hispanis adhuc 25 annis bellarunt Galli. His bellis continuis cum exteris accessit etiam bellum internum et rebellio in Catalaunia; provincia enim haec dicebat se nimis onerari et gravari per ducem D'Olivaretz, hinc non auditi ab aula coeperunt rebellare; Philippus IV omni ex parte pressus videre debuit quomodo hi se liberam rempublicam effecerunt; Catalauni tamen videntes se non diu posse resistere Hispanis se subjecerunt Gallis eosque juverunt. Anno 1640. ex similibus causis rebellare coepit regnum Portugalliae, cum 60 annis subjecti fuissent Hispanis; tantis ergo malis vexatus nullibi quidpiam memorabile efficere potuit, sed tantum vires attritae sunt et auctoritas Hispaniae eviluit.