Latin
2.142 to 2.143
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.142-143
Unproofread scanNot analysed yet
Portugalli enim plurimum passi sunt a hostibus Hispaniae, qui tam in ipso regno Portugaliae quam in mari et Americae provincias eis dilacerarunt et vexarunt; accessit quod ipsi Hispani, tantis bellis vexati, onera plurima imposuerint ipsis, exhauriverintque regnum; hinc 1640. rebellare coeperunt sub ductu Iohannis ducis de Draganea, qui originem a regibus prioribus ducebat; occisis ergo Hispanis una cum prorege occupatisque urbibus et portubus se in libertatem restituerunt; usque 1668. bellatum est cum Hispanis; quo tempore se diviserunt et a Hispanica aula independentes declarati sunt. Anno 1641. conjurarunt in Hispania proceres Andalusiae videntes oportunitatem ad haec; impedita tamen est haec rebellio et oppressa in semine; omnia haec mala Philippus videns causam eorum omnem in ministerium suum retrusit; hinc remoto etiam primario ministro Gasparo de Gusmalium ei suffecit nempe Ludovicum Harem, sed nec hac re multum effecit; nam anno 1647. in regno Neapolitano emersit rebellio, quae usque Siciliam se extendit; per multitudinem bellorum accidit ut penuria in aerario enasceret; hinc ad contributiones exagerrandas, noviter inducendas, deventum est; fiebat id quoque in Neapolitano regno, ita, ut etiam fructibus in foro venalibus accisa imponeretur; hoc graviter ferebant Neapolitani fructibus assueti; cum ergo hae accisae vi exigerentur, enatae sunt lites et tumultus in foro, et ex hac contempta parva scintilla ingens exarsit incendium; populus habuit ducem suum Thomam Agnellum, piscatorem, astutum hominem, qui artibus suis clam ultra 100,000 hominum sibi devicit armavitque omnes; prorex ergo Dux de Arthos efficaces fecit dispositiones; dux eorum Angellus captus et trucidatus est, graviminibusque eorum satisfactum est, et sic aliqua ex parte consopitae sunt turbae; sed post aliquot annos non deerant aliqui qui saeditiosos excitarent, et sic Ianuario Anese duce qui faber gladiorum erat, rursus exarsit rebellio, quae longe acerbior erat, cum ad ipsam Siciliam se extenderit; plurimum autem fuit quod Galli duce Henrico Guisio juverint classe integra Neapolitanos rebelles; hic ergo Guisius declaravit regnum Neapolitanum liberam rem publicam et se ducem reipublicae;