Latin
2.209 to 2.219
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.209-219
Unproofread scanNot analysed yet
Carolus 2‑us, eius filius, declaratus est successor in Hispania; et Ferdinandus est rex Neapolitanus et Siciliae renunciatus; caeterae potentiae aut noluerunt, aut non potuerunt reclamare huic instituto Caroli, quamquam contra apertas pacis conditiones actum fuerit; domus Sabaudica, quae expectantiam in Placentiae ducatum habuit, parato aere excontentata fuit; Maria Theresia vero consensit, etiam si jus apertum in Parmensem ducatum habuit; fuit enim tunc bello septennali involuta, et cum Gallis egit contra Borussum, eo a fortiori, quod Iosepho 2‑o, filio suo, desponsata fuerit Isabella, Phylippi huius filia. Hic Carolus 3‑us regnavit ergo in Hispania; anno 1761. coaluit foedus inter 4 aulas Bourbonicas, nempe Hispaniam, Galliam, regnum Neapolitanum et Parmensem ducatum; nempe arctissimo vinculo se conjunxerunt ad ferendum sibi auxilium in omni casu; vigore huius foederis Carolus 3. rex Hispaniae statim in bellum involutus est, nam Galli juverunt Austriacos, Borussum juvabat Angli; hinc Galli cum Anglis in America et in mari concurrerunt; hinc etiam Carolus deposita neutralitate hostes esse debuerunt ! Anglorum; Hispani tamen exiguum quid retulerunt boni, imo plurima habebant damna; anno vero '63. pax universalis facta est in Europa; haec pax dicitur Fonteneblö-iensis; Angli hoc bello subegerunt insulam Cubam a Hispanis, hanc repetierunt, acceperunt etiam, sed Floridam in America septentrionali cedere debebant Anglis. Ab anno ergo 1763. Carolus [se] pace utens felicitati populorum suorum se dedidit, ad evehendum commercium, oeconomiam et statum militarem, quae omnia neglecta sunt; sacram inquisitionem etiam restruxit et regulavit. Anno '66. domestico tumultu Madrittae exorto coactus est rus petere, malum tamen suffocatum est praemature. Rationes hae erant: quod ille decreto suo voluerit vestimentum ipsorum reformare, pallia nigra, et decussatos pileos ipsis prohibere, et vestimenta Gallica invehere; Hispanica ergo plebs ceteroquin infensa Gallis tumultum excitavit, multi etiam Galli transiverunt ad Hispanos, imo primaris regis minister fuit Gallus, ergo etc.