Latin
2.220 to 2.225
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.220-225
Unproofread scanNot analysed yet
Remoto ergo ministro Gallico suscepit Hispanum comitem de Aranda et huius perspicacia tumultus compositi sunt; ea occasione ingens suspicio in Iesuitas recidit, quod etiam illi manus in tabula harum discordiarum habuerint, et hinc totus ordo eorum relegatus fuit ex Hispania; anno 1767. una eademque die colligati, navibus impositi, et in Italiam translati sunt, 12‑a Octobris. Haec res graves altercationes cum aula Romana post se traxit; tandem aula Viennensis et Parisina cum Portugallia se conjunxerunt in exstirpationem Iesuitarum, sed Benedictus 13. confirmavit potius ordinem hunc quam ut eum exstirpasset; anno vero '69. cum Ganganelli cardinalis pontifex renunciatus fuisset, anno '73. bulla nova ordinem hunc ecclesiae noxium pronunciavit et sustulit; anno '78. Carolus 3. rex Hispaniae bellum suscipere debuit propter colonias Americanas; coloni enim Americani ab Anglis vehementer praessi sunt, provolarunt ergo ad arma 13 provinciae, vinculoque arctissimo se copularunt contra Anglos, libertatem suam quaerebant sub belli duce Vassington; Angli ergo contra eos armis profecti sunt, sed parum fecerunt; rex ergo Franciae videns hoc foedus inivit cum his provinciis commerciale, hinc etiam contra Ludovicum 16‑tum arma sumpserunt Angli anno '75. Carolus ergo 3. rex Hispaniae ob foedus suum cum Gallis debuit arma arripere contra Anglos anno '78. ,anno '81. et '2. etiam in Hollandos versum est bellum, qui clam vendiderunt arma Gallis et Hispanis; promontorium Gibraltar expugnare volebant Hispani, sed nulla ratione potuerunt; insulam tamen Minorcam ceperunt, quam etiam retinuerunt per pacem. Post hoc bellum etiam cum Algiriis, Africanis piratis, habuit bellum, sed et hoc inutile fuit segniterque gestum; anno '88. decessit, ei successit filius Carolus 4‑us secundogenitus, qui modernus est rex; specimina boni regis dedit statim initio; caristia magna fuit, ille ergo magnis expensis summis pretium exaggeratum frumenti restituit ad commune pretium, venationem regiam vehementer restrinxit, pro bono et commodo plebis, ad duo tantum loca.