Latin
2.226 to 2.234
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 2.226-234
Unproofread scanNot analysed yet
Debita priorum regum declaravit pro debitis coronae, proin pro suis. Haec enim debita jam quasi caduca erant et nullus regum curavit exsolutionem eorum; ille ergo in se suscepit exsolutionem. Inter domum Austricam nostram et Hispanicam ergo intercedit vinculum magnum affinitatis; Iosephus enim 2. anno '60. duxit Phylippi, ducis Parmensis, filiam Isabellam; qui fuit frater Caroli Tertii regis Hispaniae. Leopoldus vero 2. duxit filiam Caroli Tertii, et sororem moderni regis Hispaniae Mariam Ludovicam. Mariam vero Amaliam, sororem Leopoldi, duxit Ferdinandus, frater Isabellae et filius Philippi. Rex vero Neapolitanus modernus duxit Mariam Carolinam anno '68, Leopoldi 2‑i sororem, filiam Mariae Theresiae. Anno 90‑o Franciscus primogenitus Leopoldi 2‑i duxit Mariam Theresiam, filiam Ferdinandi regis Neapolitano. Eodem anno '90‑o modernus Magnae Hatruriae dux duxit filiam Mariam Franciscam, filiam regis Neapoli, Ferdinandi. Eodem anno matrimonium initum est inter coronae haeredem Neapolitanum Ianuarium et Mariam Clementinam, filiam Leopoldi 2‑i; vices sponsi subivit Carolus quartogenitus genitus Leopoldi; utraque pars horum est impubes. Finis Hispaniae.