Latin
3.109 to 3.110
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 3.109-110
Unproofread scanNot analysed yet
Anno '722. Iohannes in graves simultates devenit cum Pontifice; omnes enim aulae utuntur jure cardinalem praesentandi Pontifici; hoc jus postulabat etiam Iohannes pro archiepiscopo Pichio, Inocentius 13. ei denegavit generalem repulsam dando; litem hanc continuavit etiam Benedictus 13. successor; Iohannes ergo exacerbatus omnem connexionem aulae suae cum aula Romana praescidit; Clemens 13. successor videns schisma hoc hinc concessit Iohanni 5. hoc jus facta conventione inter litigantes. Circa 35. huius saeculi annum ligamen inter Hispaniam et Portugalliam relaxari coepit, et quidem ob violatum jus gentium in immunitate legatorum; Madritti enim suspecti aliqui homines cum famulitio legati Portugallici notitiam habuerunt, et frequentarunt Petri de Belmonte legati ad eum; hi homines suspecti quaesiti ad carceres occultarunt se in aede legati; requisitus legatus ut extradet hos suspectos, et cum non satisfaceret huic petito, mandato Phylippi 19 ex famulitio legati incarcerati sunt; Portugalli hoc audientes, 19 Hispanici legati homines incarcerari fecit ! ,imo ipsum legatum ammandavit, hinc ad arma deventum est, primi Hispani in limitibus Portugalliae et Brasiliae hostilitates exercuerunt; Portugalli ergo refugerunt ad Anglos, qui etiam negotiatione et belli apparatu pacem Hispanis extorserunt. Anno '41. enatum est bellum successionis Austriacum in Europa; belli huius occasione neutralitatem tenuit Portugallia; profuit tamen Mariae Theresiae aula Portugallia quod magnam vim pecuniarum crediderit ei ad bellum continuandum; incidit ad haec in morbum Iohannes, quo multis annis vexabatur; anno '748. peculiari titulo a Benedicto 14‑o pontifice ornatus est, nempe regis fidelissimi; sub rege hoc languido et aegroto ipsa negotia, quae sub Franciscani pontifice Caspari regimine fiebant, languida erant; decessit 1750; successit ei Iosephus Emanuel filius; hic usque '72. annum regnavit; hic adjecit animo, ad mendanda ea quae male aut languide sub patre gesta sunt, maxime sub ministerio Bombalii; anno '753. cum Hispania se in tractatum immisit propter insulam S.