Latin
3.111 to 3.115
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 3.111-115
Unproofread scanNot analysed yet
Sacramenti, ob quam multae controversiae prius enatae sunt; cessit nempe eam Hispanis, hi vero partem Paragvariae cedebant Portugallis; excitatae sunt tamen turbae inter commissarios, qui per seditiosos incolas dispersi sunt, recidit dein tota suspitio ad Iesuitas excitati tumultus; sed et ex Hispanis multi nolebant hoc cambium fieri, sic ipse Carolus rex Neapoleos, frater Iosephi, protestatus est huic cambio; illi ergo incurrerunt magnam notam per hoc. Anno '55. urbs Ulissiponensis per terremotum et inde exortum incendium 1‑a Novembris fere tota deleta est; anno '58. tamen maior infelicitas Iosephum mansit, ad necem enim se peti publice videre debuit; cum enim ex distractione domum reverteretur ex dumetis 9 scloporum explosiones factae sunt in caretam eius, sed tamen ex omnibus unicus globus in brachio sinistro eum tetigit; redux investigationes fieri fecit, sed nemo repertus fuit, investigata tamen re magis suspecti esse coeperunt duo proceres de hoc crimine, nempe dux Abejro, et Marchio Tavoro, intimus amicus prioris; cum his in suspitionem venerunt etiam Iesuitae, in specie pater Malegrida; cinctis ergo palatiis superius nominatorum omnes incarcerati sunt, processusque contra eos exarsit, quid decisum, quid probatum sit, ignoratur; ex effectu tamen colligere licet eos perduellionis reos et convictos fuisse, nam 12. Jan. anni '759. lata est sententia perduellionis in omnes supra nominatos, quae sententia etiam executioni tradita est; Iesuitae scilicet 4 laqueo suffocati, proceres vero gladio percussi sunt, bona omnia harum familiarum in fiscum redacta, et nobilitatis omniumque privilegiorum privati sunt descendentes; et in totum ordinem Jesuitarum relegatio decisa fuit; omnes enim colligati tam in Europa, quam America, navibus in Italiam delati sunt; et bona ipsorum in fiscum et pias causas conversa sunt; in scholis ipsis substituti sunt oratores S. Phylippi Neri; dicunt quidam totum hoc ex odio marchionis Bombal, primarii ministri Iosephi, adversus Jesuitas evenisse;