Latin
3.125 to 3.129
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 3.125-129
Unproofread scanNot analysed yet
Hispani coeperunt lacessere Portugallos, sed Angli causam belli scientes prompti ferendis auxiliis erant, repraesseruntque Hispanos, et eodem dein anno pax universalis composita est. Iosephus omni severitate jura majestatica sua, praesertim circa sacra versantia, erexit et confirmavit, quod Romanus Pontifex nullo modo ferre voluit; edidit ergo bullam anno '65. in favorem Iesuitarum, recte tunc, cum Hispania et Portugallia eum urgeret ! ad sufferendum hunc ordinem; qua bulla sollemni ordinem hunc tamquam ecclesiae summe necessarium in perpetuum confirmavit; Iosephus vero sub poena capitis prohibuit episcopis publicationem hujus bullae; episcopus Michael dela Annunciata, episcopus Coimbriae, fautor Pontificis, curavit prohiberi sub poena excommunicationis omnes libellos, qui in favorem factorum regiorum scribebantur; in hac littera pastorali etiam quaedam accerbitates contra regem et ministerium erant; Iosephus ergo eum exauctoratum ad publicos carceres perpetuos [eum] condemnavit; hae acerbitates inter duas aulas durarunt usque mortem Clementis 13; ei successit cardinalis Ganganeli sub nomine Clementis 14‑i; hic praestantissimus vir, aliorum longe principiorum quam Romanus Pontifex prior anno '73. concordatis initis pacem restituit, ordinemque Jesuitarum extinxit tamquam ecclesiae et civitatibus noxium. '769. cum Marocanis in belli contentiones venit Iosephus; hi enim populi plurimum ex praedis et rapinis vivunt, hinc in perpetuo statu belli vivunt cum caeteris principibus, nisi praepotentia unius gentis retineantur in respectu, caeteri vero minores gentes tributo annuo sibi inducias emere debent, sub titulo doni gratuiti 20, aut 30,000 aureorum; Marocani enim ante finem induciarum [ceperunt] arcem Malaczan in Africa expugnare coeperunt, compositi tamen sunt rursus aucto honorario annuo; eodem anni fine iterum in vitae periculum incidit Josephus; cum enim in venatione moraretur, rusticus cultrum vibravit in regem; observans tamen id rex resiluit; factum hoc ex desperatione huius hominis accidit; hic enim rusticus ad summam egestatem deductus vindictam summere voluit de rege; nihil enim praeter asellum unum habuit, quo merces deportando per montes se intertenuit, non valens tributum solvere; collectores etiam hunc assellum ademerunt ei.