Latin
3.116 to 3.124
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 3.116-124
Unproofread scanNot analysed yet
Bombal enim fuit totum-fac Iosephi, et infensissimus Jesuitarum hostis; dein processus hic sub modo regnante regina filia Iosephi discussus est postquam Bombal remotus est ex ministerio. Commissio haec decidit omnes condemnatos inocentes fuisse, sed fiscus regius se opposuit huic sententiae commissionis et declaravit se evincere velle omnes perduelles fuisse; hinc tertio revisio facta est processus et relatio huius tertiae inquisitionis incerta est, quia nihil ad publicum prodivit; descendentes tamen duorum procerum in integrum, etiam in bona omnia et honores restituti sunt; incertum ergo hactenus est num regina hoc ex gratia vel justitia fecerit. In contrarium vero hoc dubium creat quod camerarius ducis Arejro, qui sincellus ducis fuit, fuga se salvaverit, cum omnes interciperentur sub Josepho, et nulla diligentia intercipi potuit donec anno 1783. Ulissiponae in hospitali in articulo mortis revelaret confessario omnia ea esse vera et certa, quae haero suo objecta sunt, regicidii causa; Iosephus mascula prole destitutus solicitus fuit ut Mariae Franciscae filiae suae regnum procuret; hinc procuravit matrimonium inter Petrum, fratrem suum, et filiam, coronae principem; Petrus frater eius fuit prior ordinis Melitensis et prior de Crato; hoc accidit anno '760, anno '61. natus est filius Franciscus, qui anno '88. decessit, sed '62. natus est alter filius; Iosephus habuit cum pontifice Clemente 13. summas altercationes ob ordinem Jesuitarum cassatum et Pontifici transmissum ad Italiam; haec sponsalia etiam erant contra jus canonicum; offensus Josephus legatum Romanum misit domum, idem fecit Pontifex; Iosephus rursus fere in belli contentionem devolutus fuisset, si Angli ei opitulati non fuissent; scimus enim his temporibus bellum arsisse in Europa tota, ob successionem Mariae Theresiae; Angli enim pro parte Austriacorum erant, Galli cum Hispanis conati sunt Portugallos in foedus suum, et contra Anglos excitare, sed Josephus observata stricta neutralitate elusit ipsos; hinc '62.