Latin
4.53 to 4.58
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 4.53-58
Unproofread scanNot analysed yet
Philippus enim aliis in regnis fractus non potuit tantas vires contra eos impendere; scimus enim classem eius ab Anglis disjectam, in Gallia quoque eum victum a Henrico 4-o; Belgae vero interim his omnibus in rem suam usi succurrerunt in quantum poterant Anglis in mari feliciterque vires Philippi enervarunt seque domi omni modo firmarunt, tunc praeprimis cum Alex. Farnese cum maxima exercitus sui parte relicto Belgio jussu Philippi in Galliam proficisci debuit adversus Hugonotas; Mauritius ergo domi diversa loca Hispanis eripuit; prima fuit urbs Breda, quam per insultum cepit, hanc secutae sunt plures aliae civitates et sic ejectis Hispanis ex 7 provinciis bellum dein cum majori efficacia gerere potuit, sic Sutfaniam, Daventriam, Neomagnum, Steinbiccum, Koebordiam, Mons Gertrudis urbes in conspectu Hispanorum expugnavit Mauritius; intermedio tempore decessit Alex. dux Farnese et hoc quoque Belgis profuit, hic enim saepe copias eorum contrivit; Mauritio vero, qui se Belgis adeo commendavit, detulerunt vicariatum duarum provinciarum Geldriae et Transisalanae; in caeteris enim provinciis vicarius erat Philippus, frater senior Mauritii (dignitas vicarialis in Belgio ab antiquitus in usu erat; principes enim superioribus jam temporibus in absentia sua constituebant gubernatores vel vicarios; dignitas ergo vicarii in maxima aestimatione fuit apud plebem, et haec dignitas permansit etiam exauctoratis regibus). --Philippus, ut affligat magis Belgas adque incitas redigat eos, prohibuit ipsis omne commercium et communionem cum Portugallis, ut sic commercium aromatum, quod Belgae cum maxima sua utilitate pro Portugallis faciebant, interrumpat, Belgisque ramum omnem sustentationis adimat et cogat eos ad subjectionem; interim Philippus vehementer spe sua delusus est; Belgae enim in desperationem acti, non tantum se ipsi non subjecerunt, sed ipsi detecta nova in Indias orientales via totum commercium aromatum, ejectis Hispanis et Portugallis, ad se adtraxerunt; tentarunt illi ergo ad oras orbis septemtrionales novam viam detegere anno '594, '95. et '96, ad declinandas insidias Portugallorum et Hispanorum, et ut sic compendium temporis et expensarum habeant; sed frigora et glacies obstabant illis, et re infecta redire debebant; decreverunt ergo non obstante periculo omni via ordinaria ad Indias orientales proficiscendi, anno ergo '595. pervenerunt usque insulam !