Latin
4.59 to 4.63
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 4.59-63
Unproofread scanNot analysed yet
Bonae Spei, quam etiam ductu Cornelii Routmann expugnarunt, sicque sibi clavim ad Indias reppererunt; hoc promontorio sibi subjecto feliciter pervenerunt ad Indias orientales, et non obstantibus Hispanis in usum commercium collocarunt, plures provincias expugnarunt, Hispanosque ubique represserunt; eodem adhuc saec. 16-o diversae societates mercantiles coaluerunt ad commercium evehendum, quae dein societates anno 1602-o in unam magnam societatem contractae sunt; haec societas incredibiles divitias corrasit, ad haec usque tempora, sed modo in praeceps ruere tendit. Philippus defuncto duci Farnese gubernatori substituit Ernestum archiducem Austriae, fratrem Rudolphi; post tamen aliquot menses mortuus est Ernestus; ei substitutus est comes Fuenentes, hoc vero defuncto substitutus est ei Albertus archidux Austriae; circa hoc tempus Henricus 4. devictis adversariis suis pacem Galliae universae dedit, hinc ulturus injuriam Philippo bellum indixit; haec rursus nova favorabilis circumstantia fuit pro Belgis; Henricus enim foedus cum Anglis et Belgis inivit, qui tres unanimi consensu lacessiverunt Hispanos; interim Albertus parum in Belgis facere potuit, sed limites solum tueri contra Gallos; Mauritius vero Rinobergam et Mersam, duo munita loca Transisalanae provinciae, expugnavit 1597. '98. pax coaluit inter Henricum et Philippum, Belgae ergo ex parte Galliae destituti arctius cum Anglis conjunxerunt se, domi etiam suae commercio jam florente fortiores erant, et ipsi facile resistere poterant; videntes Hispani tam potentes esse Belgas fecerunt varias promissiones, comminationes, ipsa aula Austriaca comminata est se convertere velle contra eos, si non resipuerint, sed Belgae viribus suis confisi spreverunt et monita et comminationes. Videns ergo Philippus non hoc juvare adhuc ultimum tentavit medium; cessit nempe filiae suae Isabellae provincias has jure hereditario, cum sciverit Belgas jam ipsum Hispanicum ducatum exhorruisse; cogitavit ergo eos ad saniora redire si ipsis principem proprium dederit; haec Isabella Alberto, augusto archiduci Austriae, data fuit in uxorem, addita conditione quod, si defecerit Albertus aut eius heredes, recidat Belgium ad Hispanos; jam Philippus ob provectam aetatem Isabellae, imo, ut aliqui volunt, cum per medicamenta sterilis reddita sit, scivit ipsam heredes non habituram, hinc recidisset statim post mortem Isabellae Belgium foederatum ad Hispanos;