Latin
4.78 to 4.84
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 4.78-84
Unproofread scanNot analysed yet
Mauritius ergo, ut vicarius provinciarum, in diversis urbibus magistratus exauctoravit, nempe eos, qui de contraria secta erant, imo contra ipsum Barnevellium dispositiones fecit, tamquam caput et fautorem turbarum; hic comprehensus et incarceratus est cum multis aliis meritissimis viris, quibus etiam Hugo Grotius accersi meretur; urserunt ergo omnes partes celebrationem synodus, commoratus ergo est clerus Dorderacum, in quo tandem Arminii doctrina damnata est, Gomarii vero sententia canonica declarata; post hoc Mauritius in apertam persecutionem Arminianorum progressus est, multi relegati, sylicio affecti, nempe praecipue ii, qui exosi erant Mauritio; Barnevellius perduellionis reus deprehensus capite plexus est 1619. 16-a Maji, ceteri ad perpetuos carceres damnati [nati] sunt; Arminiani tamen exstincti non sunt penitus, et hodie quoque exstant; interim hoc factum multos adversarios generavit Mauritio, finem tamen hae scissiones in Belgio assecutae sunt cum bellum cum Hispanis renatum fuisset, terminato interstitiorum tempore; Mauritius ergo sua pristina dignitate usus contra Ambrosium Spinola belliducem Hispanorum nominis tamen sui prius partam gloriam obscurare non nihil coepit, ,et hoc quidem ob copiam adversariorum suorum quos inter praestantissimos nactus est; Mauritius ex dolore animi in morbum incidit, in quo 1625. obiit, sine legitimis successoribus, naturales tantum duos filios habuit, hinc totus principatus devolutus ad fratrem eius Fridericum; hic ergo princeps Aransionensis cum vicariatu 5 provinciarum evasit, et omnes Mauritii dignitates et honores inter copias obtinuit; hic Hispanos ex Sudfania et Transisalana provincia extrusit circa '29. annum, etiam munitam urbem Silvanducis cepit; anno 1629. Belgae classem argentariam Hispanorum interceperunt, nempe eam classem, qua quotannis argentum et aurum ex America in Hispaniam advehunt; Belgarum dux fuit Petrus Hein, qui insidiatus diu huic classi, tandem eam feliciter cepit, et haec adquisitio non fuit reipublicae totius, sed tantum societatis Indiarum; nam Heinnius fuit societatis commercialis dux belli; his opibus societas in maximum bonum totius reipublicae usa est, exstruxerunt enim magnam classem, ea Brasiliam aggressi sunt, insulam celebrem Curassao expugnarunt Hispanorumque vires cum totius Belgii commodo ubique infregerunt; sub idem tempus Ludovicus 13. rex Galliae non destitit Austriacis et Hispanis molestias facessere, per bellum in Germania intertentum per 30 annos;