Latin
4.85 to 4.88
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 4.85-88
Unproofread scanNot analysed yet
Suecos enim Galli multis millionibus foverunt, ut bellum continuare potuerunt cum imperatore; ipsis Belgis foederatis subsidia promisit et dedit; quae omnia mirum in modum profuerant Belgis; Vilhelmus enim interea diversa loca expugnavit, classem Hispanorum delevit, copiasque Spinolae sublatas intercepit, detectis planis per proditores. Anno sequenti, nempe '632, Pappenheim Belgarum dux cladem accepit, sed '33. Limburgum expugnavit, '34. vero iterum receperunt Hispani hanc urbem. Anno '633. decessit Isabella improlis; et ab eo tempore Ferdinandus cardinalis, frater Philippi 4-i, praefectus est his provinciis; anno '35. Ludovicus 13. apertum hostem se declaravit, bellumque indixit Hispanis et Germanis, et hinc cum Belgis et Suecis apertum foedus inivit; hoc foedere decretum est provincias Belgicas Hispanicas occupare et dividere inter foederatos Belgas et Gallos; interim hoc foedus per non usum exstinctum est, nam ipsi Belgae diffidebant Gallis et metuebant eorum vicinam praepotentiam; initio tamen ipsis profuit hoc foedus, nam Vilhelmus anno '37-o Bredam expugnavit, Brasiliam fere totam circa '39. annum ceperunt Belgae maritimi, Delaminham in Affrica expugnarunt, victoriasque multas de Hispanis retulerunt in mari; Societas Commercialis Indiae orientalis Japoniam ad se adtraxit, exclusitque ex ea Portugallos et Hispanos; anno '641. Malaccam insulam expugnarunt, anno '639. Martonus Tromp Belgarum bellidux classem potentem Hispanorum destruxit, haec classis occultam expeditionem minata est Suecis cum Danis conjucta; contigit id in freto Anglicano Manss. Anno '40. Catalaunia rebellavit, et Philippo 4-o ingentes molestias facessivit; hos secuti sunt Portugalli; interea etiam Ferdinandus cardinalis mortuus est, et haec omnia summe favorabilia erant Belgis; anno '44. Aggerem Gandanensem (Saß von Gent) munimentum forte expugnarunt, etiam Vulsam in potestatem suam redegerunt. Ipsi Galli circa haec tempora Gravelingam et Dunquercem portum opportunissimum ceperunt. Portugalli quamprimum rebellare coeperunt contra Hispanos, statim finem hostilitatibus mutuis imposuerunt cum Portugallis Belgae foedusque inter se iniverunt, comparuit ergo etiam classis Belgica in portu Ulissiponensi, et interea indutiae in decem annos initae sunt circa Americanas provincias. Quae tamen indutiae a neutra parte servatae sunt, imo etiam hostilitates et bella enata sunt inter eos, ob commercium. Anno '47. Fridericus Henricus gubernator Belgarum mortuus est, eo cum solatio, quod opus libertatis patriae suae consumaverit, quod parens eius Vilhelmus 1-us incoavit; nam sequenti anno '48. desperans Philippus 4. Belgas numquam debellandi, eos liberos declaravit; adeo enim circa haec tempora fuit afflictus Philippus 4-tus tam domesticis, quam exteris turbis, ut nullam videret spem Belgas subjugandi, hinc terminato bello tricennali in Vestfallia etiam Belgae pro independenti populo declarati sunt.