Latin
5.10 to 5.17
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.10-17
Unproofread scanNot analysed yet
Regna haec aliquo tempore permanserunt numero 7-o, sed sensim partim per nuptias, per hereditates, et bella coaluerunt in unam monarchiam, sub Egberto Vest- et Sussexiae rege, anno 828. ; mutavit dein titulum suum seque primus regem Angliae dixit; Egberto hoc regnante Dani (populus septemtrionalis Europae) littora Angliae infestare coeperunt; tandem ad interiora ausi grandes molestias causarunt Anglis, qui eos exturbare non potuerunt e suo regno; hoc 877. anno accidit; fixerunt ergo in Nordhumbria sedes Dani ibique tolerari debuerunt, pace cum ipsis inita; Egberto anno 836. mortuo successit filius Etelvolfus, qui Denarium S. Petri intulit, decessit 858; aderant duo seniores filii Etelbaldus et Etelbertus, qui regnum diviserunt. Etelbaldus anno 860. mortuus est, consequenter eius portionem Etelbertus occupavit; is decessit anno 866, successit ei Ethelregus, tertius filius Egberti; hoc regnante eggressi sunt Dani ex Nordhumbria Anglosque bello lacessere coeperunt; et Angli necessitate circumventi pacem annuo tributo emere debuerunt; haec contributio Danegeld appellata fuit; anno 872. mortuus est Etelregus, ei successit Etelfredus vel Alfredus, 4-tus filius Etelvolfi; hic prudentia sua, arte bellandi, coepit erigere res Anglorum, a tributo Danorum eos liberavit, Danosque repressit tardius, postquam illi ipsum sub initium fere ex tota Anglia repressissent Anno 900. Alfredo successit filius Eduardus 1-us; anno 924. mortuus est, eique in ordine successunt tres filii; Athelstanus senior filius primus successit; anno 940. successit Edmundus, 946. successit ei tertius Edredus; sub tribus his nihil memoratu dignum recurrit; Edredus hic se primus dixit regem Magnae Brittaniae, evanuit tamen hic titulus iterum; anno 955. regnum devenit ad filios Edmundi, nempe ad Eduinum. 959. regnum Brittaniae devenit ad Edgarem Pacificum; hunc singularibus laudibus cumulant scriptores, hic usque 975. vixit; ei successit Eduardus 2-us martyr, nam instigante noverca sua ex insidiis trucidatus est, ut ex Elfrida noverca eius natus filius succederet, et reipsa 978. anno ei successit Ethelregus; ad haec usque tempora pace fruebantur Angli a Danis, sed huius sub regis dominatu prorumperunt ex Nordhumbria, itaque terruerunt Anglos, ut Danos Lord Danes, seu Dominos compellare coacti fuerint; diffusi sunt etiam Dani jam his temporibus per totam Angliam;