Latin
5.8 to 5.9
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
Devictis enim Scotis libenter habuissent Brittae si redivissent in patriam suam Anglo-Saxones, aperte eos abigere non sunt ausi, hinc eos affligere clam coeperunt, ut sic sponte excederent; illi tamen aucti semper advenis patriotis ex Germania restiterunt audacter Brittis eosque, cum ad arma deventum esset, devicerunt et subjugarunt eos qui remanserunt; multa tamen milia Brittarum domi pressi in vicinam Franciam se receperunt et in Gallia formarunt novam provinciam, quae hodiedum Brittania Parva, vel Minor dicitur, eorumque duces se duces Brittaniae Minoris dicebant; subjugarunt ergo Anglo-Saxones sensim totam Britanniam excepta provincia Vallia, quae numquam subfuit dominatui Anglorum ob situm suum; est enim natura sua munita, et quasi secreta a caetera Britannia, et huc se receperunt etiam plurimi ex antiquis Britis, et hi non sunt ita commixti cum aliis nationibus, quia quasi isolati vixerunt; et hodie quoque incollae Valliae dicunt se unicos esse veros descendentes Britannorum. Sicut Angli sensim subjugarunt provincias Britanniae, ita sensim 7 parva regna enata sunt deinde in Britania, quorum gubernatio Heptarchia dicebatur; octavus erat status Valliae, non conjunctae cum Anglia. Rex ultimus Brittarum, qui per Saxones profligatus est fuit Cadvalodarus, hic in Galliam se recepit cum suis, qui spem omnem deponere debuit recuperandi regni, cum plurimi ex suis peste attriti fuissent; hinc Romam se recepit et monachus factus est. Saxones et Angli firmati in Brittannia nomen hocce aboleverunt, et regnum hoc primi Angliam dixerunt, in hac tamen Anglia 7 regna minora erant, nempe: regnum Cantium erat primum regnum per Hengistum 457-o anno fundatum. Sussex, hoc condidit 491-o Ella. VestSex, hoc condidit Cerdicus anno 519. Essex, ab Erquino anno 527. fundatum. Nordhumbria, Ida, anno 547, illud erexit. Ostanglia condidit Uffa 575. Mercia Cridda anno 582. illud fundavit. Haec regna seorsim gubernabantur a suis regulis, conjuncta tamen erant; haec regna diversa subibant fata per nuptias, hereditates, et vim armorum donec ex heptarchia tardius enata fuisset monarchia. Religio Christiana his temporibus coepit rursus aethnicis Anglo Saxonibus communicari; cum Brittis enim extinctis exstincta est etiam religio Christiana, et aethnicismus per eos reductus; tamque bono cum fructu coepit evangelium provulgari ipsis, ut adhuc ante finem Heptarchiae tota Anglia Christianae religioni addicta fuerit; imo pulcherrima instituta religionis ex temporibus heptarchiae repetenda est ! ; ipse Denarius S. Petri per Idam regem Vestsexiae anno 725. fundatus est, et quidem 19-a pars omnium facultatum quotannis; anno 780. Offa rex Merciae idem fecit; haec praestatio sub initium Elemosina regis dicta est, tardius vero Peterpenz seu Denarius S. Petri dicta est; communis facta est sub Etelvolfo haec praestatio anno 828. ,cum in monarchiam coalesceret Anglia.