Latin
5.129 to 5.136
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.129-136
Unproofread scanNot analysed yet
Et ab hoc laudabiliter gessit imperium; inter ! Iacobum regem Scotiae sibi reconciliatum procuravit anno '501. matrimonium cum sua filia Margaretha, ex hoc matrimonio ducebant praetensiones suas reges Angliae tardius in Scotiam; dein etiam inter filium suum Arthurum et Catharinam Arragonicam regis Hispaniae Ferdinandi Chatolici conciliavit matrimonium, haec tamen nuptiae non sunt consumatae, nam praemortuus est Arthur; et sic desponsavit Henricus 7. eam filio sui juniori Henrico, qui dein patri successit. Anno '509. decessit Henricus 7-us postquam ob praeclare facta sua nomen Salomonis Angliae sibi promeritus fuisset; avaritiae tamen summae notam a se avertere non potuit; successit ei Henricus 8-us; sequenti anno nuptias cum ea celebravit, non ex amore, sed magis ex reverentia erga patrem suum; secundum eius factum fuit populi desideriis satisfacere circa onera et oppressiones, et reipsa duos finantiae ministros patris sui Hambson et Iudley anno '510. publice capite plecti curavit. Circa haec tempora fervebat Liga Cameracensis, ex qua dein Liga Sancta enata fuit, huic Ligae Sanctae etiam Henricus 8. adstitit ob socerum suum Ferdinandum Chatolicum, et pontificem Iulium 2-um, nihil tamen memorabilis actum est per hoc bellum, anno dein '513. pacem plane inivit cum Gallis, quod maxime cardinali Volsejo, qui primarius minister Henrici erat et a Gallis obligatus fuit, adscribi debet, indolique Henrici, quae valde mutabilis erat et inconstans. Anno '513. Scotae irruperunt in Angliam, sed repressi sunt anno '14. et '15. accepta clade. Cum Francisco rege Galliae etiam initum est foedus, quo Henricus renunciavit pro se et suis successoribus juri in provincias Gallicas, Franciscus vero 50,000 imperialium annue pendendorum promisit; haec '526. et '7-o agebantur. Circa haec tempora praedicabat in Germania Lutherus et Calvinus, Lutherus sacramentorum numerum impugnavit duoque tantum statuebat sacramenta, ipse ergo Henricus, in literis versatissimus, refutavit Lutherum edito a se opusculo, Romanus ergo Pontifex ad perennem remunerationem huius zeli eum Protectorem fidei cognominavit, Leo 10-us; mutavit tamen paulo post zelum suum Henricus, defecit enim cum toto regno suo ab aula sua;