Latin
5.137 to 5.141
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.137-141
Unproofread scanNot analysed yet
Henricus enim, cum 20 annis cum uxore sua Chatarina vixisset, indifferens erga eam factus, eam repudiare voluit; accessit ergo Romanum Pontificem 7-um Clementem per legatum suum petiitque divortium, verum Pontifex, ne aulam Arragonicam offendat, non consensit in illud; rex ergo ipse fecit divortium quoad mensem et thorum, honorifice tamen habebatur semper Chatarina; interim Henricus Annam Bolenam formosissimam virginem procabatur; interim Pontifex duos cardinales deputavit ut dijudicent negotium, Chatarina tamen protestabatur adversus hos judices, Volseum et Campesium, petiitque ab ipso Pontifice cognosci negotium; interim Henricus recurrit ad accademias exteras ut illi judicent, et unanimi consensu decretum est matrimonium ejus esse incestuosum; proposuit rem statibus et parlamento, et in eandem sententiam abiverunt status; ipse Thomas Cranmer primas regni pertracto in sententiam suam clero Anglicano adhaesit regi; his omnibus perfectis non attenta sententia Pontificis publicavit divortium, cui dein maxime obfuit card. Volseus, quamquam initio favisset sententiae regis --voluit enim Henrico conciliare sororem Francisci regis Galliae; hoc cum innotuisset Henrico, eum ex gratia sua ejecit, imo tardius capite plecti curasset eum, si in via mortuus non fuisset; anno ergo '32. duxit Annam Bolenam; enatae sunt ergo lites gravissimae inter Clementem 7-um et Henricum, unusque alium omni possibili modo vexavit; Henricus annatas et confirmationes abolevit, reditusque Pontificis ex Anglia restrixit et prohibuit; Pontifex vero anno '534. edidit bullam qua matrimonium primum Henrici declaravit non incaestuosum, sed validum; Henricus ergo anno '35. sustulit appellationes ad sedem Romanam fieri consuetas, quae semper cum taxis conjunctae erant; interim ipsi status et ordines consentientibus episcopis se separarunt ab ecclesia Romana schismaque fecerunt, proin [Pontifici] omnia jura adempta sunt Pontifici regique delata sunt omnia ea jura, quae prius Pontifici competebant; hinc introducta fuit specialis juris jurandi formula, qua regis hanc potestatem recognoscit jurans; hoc Iuramentum Supremaciae dicitur; erant quidem multi, qui nolebant elicere hoc juramentum, hinc poena mortis statuta est in eos qui elicere nollent;