Latin
5.151 to 5.159
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.151-159
Unproofread scanNot analysed yet
Ioannes Tudlei interceptus est, una cum Ioanna Graya, et in Tower concludi curavit; Tudleum 22. Aug. capite plecti curavit. Prima eius cura fuit negotium religionis; haec enim Chatolicae religioni addictissima solicitabatur regnum suum cum Pontifice expiare et religionem avitam reducere; initium cum episcopis fecit; omnes incarcerati sunt, qui non elicuerunt aliam fidei professionem; idem cum pastoribus factum est, his incarceratis substituti sunt Chatolici; aggressa est dein Parlamentum vetus, omnia antiquitus decreta, sanctionata, deleri et rejici curavit, novos deputatos submitti jussit, nempe non reformatos; ex eodem religionis zelo nuptias fecit cum Philippo rege Hispaniae, quod certe bonum Angliae non promovit; nuptiae hae sub his conditionibus sunt initae: Maria reservavit sibi jus et liberam dispensationem officiorum, aerarii Angliae; 2-o si filius nasceretur ex hoc matrimonio, ad eum spectaret regnum Angliae, cum comitatu Burgundiae et 17 provinciis Belgicis; vicissim filius Carolus Philippi ex primo matrimonio habeat Hispaniam cum provinciis Americanis; si vero Carolus improlis decederet, descendentes Mariae succedant tam in matris quam patris hereditate. Denique ne Maria cogatur se in bellum immittere si Philippus cum Gallis negotium belli haberet; verum hoc matrimonium mansit sterile. Maria enim provectioris jam erat aetatis; interim status et ordines Angliae duce Suffolcio comitte opposuerunt se his conditionibus. Verum coacti sunt ex parlamento excedere, et se fuga salvare; excitarunt ergo in limitibus regni turbas et tumultus, qui armorum vi consopiri debebant; ipse Suffoltius et maritus Ioannae Grayae Dudleus captus est, omnes capite plexi sunt die 13. et 12. Aprilis anno '554-o. His confectis rursus negotium religionis aggressa est; egit cum aula Romana, cum pontifice Paulo 5-o in gratiam redivit, qui ad eam cardinalem Pol ut nuncium misit, qui interdicta, excommunicationes resolvit, remisit omnia; editum est decretum vi cuius [abrogabantur] omnes leges contra Chatolicam religionem latae abrogabantur.