Latin
5.160 to 5.165
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.160-165
Unproofread scanNot analysed yet
Lis fuit adhuc circa bona monachorum et ecclesiarum, familiis privatis jam pridem tradita, decretumque est, consentiente Pontifice, haec bona privatis familiis relinquenda esse, ne exulcerentur familiae eae; his perfectis persecutio suscepta est in omnes protestantes; multi quidem passi sunt extrema, ipsam mortem, quin redirent ad sacra Chatolicorum, multi antistites vivi combusti sunt, alii trucidati etc; plurima tamen copia eorum redivit territa exemplis aliorum ad ecclesiam Chatolicam; Pontifex Hiberniae insulae titulum regni dedit, quem jam Henricus ipse susceperat in contestum Pontificis. Maria solicitata est etiam ad bellum contra Gallos gerendum, in societate cum marito suo Philippo; hoc bellum dispendiosum fuit pro Anglis, amiserunt Caletum cum toto territorio, quod in Gallia possederunt, Anglique omnes ejecti sunt ex Gallia, relictis omnibus suis; huic bello anno '58. immortua est Maria post sterile matrimonium; jus ergo successionis respiciebat Elisabetham; haec per Mariam incarcerata detinebatur, et in constanti vitae periculo fuit, propter religionem Mariae contrariam; dissuaserunt tamen hoc complures alii, praesertim Hispani; si enim Elisabeth ! extincta fuisset, regimen devenisset ad Mariam, Scotiae reginam, quae regi Galliae jam nupta fuit, hoc vero Hispani formidabat summopere. Ipse enim Philippus concepit intentionem mortua Maria Elisabetham ducendi; successit ergo immediate Elisabetha quae tranquille regnum capessivit et usque '603. annum tenuit; primum operum Elisabethae fuit in ! ministerio, aliisque officiis publicis collocaret viros tales ! a suis consiliis sciret non alienos esse; Mathaeum Barker [virum] praestantissimum virum, accatolicum, archiepiscopum Cantuariensem creavit, etiam Nicolao Bacco plurimum usa est; pacem cum Gallis composuit, tamque Anglia ceteroquin noxio in bello …; anno '59. in oppido Cambresiae coaluit pax, ea conditione, ut Elisabetha juri suo quidem non renunciet, sed in 8 annos cedat possessioni ! Caleti Gallis; haec pacificatio potissimum per Philippum coaluit, qui spe nuptiarum laetabatur; ursit Philippus negotium; quae ut se liberaret, anxietatem conscientiae attulit, cum nempe Philippus sit affinis Elisabethae, allegabat patris sui Henrici exemplum triste cum Chatarina Arragonica, quae repudium passa est propterea; egit ergo Philippus tota contentione apud aulum Romanam, ut dispensationem obtineat, Galli vero omnem lapidem movit ! ,ut impediant dispensationem hanc et sic declinavit odiosas sibi nuptias Elisabetha; compositis his reformationem religionis adgressa est, reduxit per totam Angliam reformatam religionem, sine omni vi et sanguinis effusione; sensim etiam leges antiquae reductae sunt, Mariae vero leges antiquatae, cassatae, religioque reformata pro dominante declarata fuit;