Latin
5.166 to 5.172
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.166-172
Unproofread scanNot analysed yet
Elisabetha vero omnia jura circa sacra sibi appropriavit nomine Arbitricis et Moderatoris religionis; juramentum suprematiae reductum fuit, quod multos Chatolicos munere suo privavit; reginae annatae et decimae ecclesiasticae adjudicatae sunt, cum multis aliis juribus. Etiam norma regendae ecclesiae introducta fuit; exorta enim est lis, num per episcopos vel synodos regi debeat ecclesia; post longas altercationes conventum est in eo ut per episcopos fiat regimen ecclesiae; huic sententiae etiam aula favebat quam maxime, cum caeteroquin episcopi fuerint creaturae aulae; haec constitutio Anglica circa religionem appellata est Ecclesia sublimis vel Episcopalis. Etiam liturgia Anglicana determinata fuit, nempe ritus et ceremoniae ecclesiasticae, convocatus fuit sinodus anno '563, ubi omnia hactenus constituta roborata novaque quaepiam determinata sunt, quae omnia nomine Legis uniformitatis veniebant et hinc ipsi Angli initium reformationis computat ab his temporibus Elisabethae. Facta tamen est scissio in ipsa Anglia inter nonconformistas, seu Puritanos, qui episcopos non admittebant sed per praesbiteros volebant regi populum, et inter episcopales. Elisabetha haec potentissimos adversarios habuit tam domi quam exteros, hinc in maximis semper versabatur periculis; sic subditi Chatolici omnibus usi sunt artibus ut eam ejiciant, qui cum Gallis, cum Hispanis, cum pontificibus communicabant negotia sua; sic Chatolici extra regnum erigebant seminaria pro educando clero juniore in Chatolica religione, terminato cursu clericali exuebant vestes suas et redibant ad patriam suam ibique turbas excitabant; infestam habuit Mariam Scotiae reginam, quae una cum marito Francisco rege Galliae titulum regis Angliae suscepit, imo et sigillo Anglico usa est; Elisabetham vero illegitimam heredem pronunciare volebant per Pontificem, sed Philippus rex Hispaniae contrarius fuit, ne ad Mariam Scotam devolvatur Anglia; haec tamen omnia pericula Elisabetha prudentia sua et popularitate superavit; Elisabetha omni modo curavit molestias Mariae generare, tamquam offensissimae hosti suae; enatis ergo per comitem Muray turbis in Scotia, eas Elisabetha fovit efficaciter; comes enim Iacobus Muray frater Mariae religioni Helveticae addictus fuit eamque conatus est promovere, Maria vero Chatolica erat; invidebat dein sorori suae conspicuam dignitatem, qua ipse privabatur; inter haec anno '560. mortuus est Franciscus rex Galliae Mariaque redivit ad Scotiam, et ab hoc tempore abstinuit a titulo reginae Angliae, ut sic Elisabetham sibi devincat; in Gallia circa haec tempora etiam turbae enatae erant inter Guisios et Ligam Sanctam, seu inter Hugonotas et Catolicos;