Latin
5.2.62 to 5.2.71
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.2.62-71
Unproofread scanNot analysed yet
Parlamentum enim 100,000 Ł Sterling statuit in praemium pro eius capite; multi ex celeberrimis nobilibus in utroque regno mortis poena affecti sunt, ut rebelles; Georgius omni studio conatus est bellum cum exteris praecavere, ne interim domi seditiosi praevaleant; hinc se immisit in tractatum, qui intercessit inter Carolum 6-tum et Belgas; foedus copulavit cum Austriacis Gallis et Belgis, contra Philippum 5. Hispaniae regem, qui non contentus divisione Hispanicarum provinciarum bellum parabat. Anno '22. nova molestia ei parata fuit a Chatolicis Jacobitis, sed et haec conjuratio per ministrum Valpol detecta et supressa fuit. Anno '25. rursus imminebat bellum toti Europae propter repudiatam filiam Philippi 5-i per Ludovicum 15-um; Georgius tamen composuit litigantes; his tractatibus tamen Georgius immortuus est anno '727; ei successit Georgius 2. filius, qui usque '60. annum regnavit, hic tractatus patris continuavit et terminavit. Anno '33. novum bellum exarsit inter Carolum et Hispanos propter successionem in Polonia, quo bello regnum Neapolis et Siciliae amisit propter Sanctionem pragmaticam. Paulo post enatae sunt turbae inter Hispanos et Anglos, ob vicinitatem Americanarum provinciarum et ex hac enato furtivo commercio, auxit hoc bellum mors Caroli 6-i anno '40; debebant enim Angli ut evictores defendere Mariam Theresiam. Galli anno '44. et '5-o evocarunt Roma Carolum Eduardum seniorem filium Jacobi, ipsumque statuerunt trono Anglico imponere, excitata ergo est conjuratio in Anglia per Jacobitas, cui multi adhaerebant, praecipue in Scotia grassabantur; ipsam enim capitalem urbem Edinburgum ceperunt Jacobitae, qua capta in Angliam discesserunt et fere ad viscera Angliae pervenit, nudata enim erant haec regna militibus; anno tamen '46. comparuit validus exercitus contra Eduardum, praesertim ex Germania, quo exercitu fractus est Eduardus et eodem anno ejectus est ex Anglia, et ex ipsa Scotia tardius, ex quo Romam se recepit rursus. Bellum exterius feliciter pro Anglis terminatum est, post quod se curis domesticis impendit, praesertim commercium, fabricas excoluit feliciterque regnavit suos; anno '56. bellum intulit Georgius 2-us Gallis propter negotia successionis Mariae Theresiae, gesto per triennium feliciter admodum bello mortus est anno '760; ei successit Georgius 3-us, nepos Georgii 2-i et filius Friderici; sub hoc bellum Gallicanum prospere continuatum est, praesertim in America, etiam in Germania, imo etiam Portugalliam tuitus est Georgius contra Hispanos et Gallos; anno '63. pax universalis coaluit;