Latin
5.2.72 to 5.2.79
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.2.72-79
Unproofread scanNot analysed yet
Anglia lucrata est Canadam, caput Bretonis, partem provinciae Luisianae; insulam S. Vincenti, Tobago; in Affrica Senegaliam; ex parte Hispaniae acceperunt Floridam. Circa '766-tum annum enatae sunt turbae colonicales in America. Angli enim ingentes profusiones fecerunt in colonias suas; ut ergo aliquam partem profusarum pecuniarum suarum recipiant, coeperunt excogitare varios titulos, varias contributionum species; inducere ergo coeperunt cartam signatam (Stempel Papier), qua mirum in modum exacerbarunt Americanos, imo aequalitatem jurium cum populo metropolitano praetendebant, sessionemque et jus voti in parlamento petebant; surdis tamen auribus excepti sunt, sed carta signata cassata est; Societas Indiae orientalis Anglicana sponte sibi imposuit tributum 600,000 Lib. Ster. annue aerario regio pendendum, ut sic immunitas praestetur aerario quod initio hanc societatem magnis summis et navibus bellicis adjuvit, praesertim cum haec societas in provinciis Asiae Indostanis amplas occupationes faceret; nomine renovatorum privilegiorum suorum sequentibus annis in diversa bella incidit haec societas, et ipsius negotia societatis quoque convulsa sunt; enatis ergo quaerelis in parlamento negotia politica huius societatis subordinata sunt parlamento, cum tamen prius independens esset in omnibus. Anno '769. enatum est bellum Russos inter et Turcas, felicia Russiae arma attonitos reddebant omnes potentias maritimas, Anglia tamen neutralitatem observavit, excepto eo, quod Russicis navibus portus suos aperuerit, anno tamen '74. agentibus maxime Anglis pax confecta est, pace hac insula Crimea (Chersonesus Taurica) pro independenti declarata est, quam dein ipse chanus huius peninsulae subjecit Chatharinae 2-ae. Anno '73. inter colonias Americanas et populum metropolitanum Anglicum novae altercationes incoatae sunt; exacerbati enim erant animi Americanorum per priores exactiones, hinc abstinebant ab iis mercibus, quas ab Anglis emere debebant, hinc fabricantes et opifices adhaeserunt in Anglia; miserunt ergo suos deputatos ad parlamentum, per quos statu calamitoso suo exposito postulabant jurium communionem agente celeberrimo Franclino; auxit querelas suas coacta emptio ipsis per Anglos impositae herbae Thee, cuius monopolium habuit societas mercatoria; deputati tamen hi re infecta redierunt; hinc coeperunt diversi conspirare, qui dein integras provincias in suam sententiam perduxerunt; tandem 13 provinciae se univerunt et jugum Angliae excusserunt; politica negotia eorum moderabatur Franclinus, militaria moderabatur Vassingthon generalis; habuerunt etiam suum senatum ex omnibus 13 provinciis constantem, qui Congressus dicebatur, et negotia publica communia moderabatur uti in Belgio foederati.