Latin
5.3 to 5.7
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.3-7
Unproofread scanNot analysed yet
Scotia ergo tamquam montosa, invia provincia immunis mansit eo saeculo a dominatu Romanorum, nomine Caledoniae, perpetuasque molestias causarunt Romanis et Brittis Scotae, et sic Romani coacti sunt se aggeribus, vallis et postremo etiam ducto muro se adversus Caledones munire intra Dumbritoniam et Edinburgum; dein sub Hadriano linea haec rectificata et magis extensa est. Sub Antonino Pio tertium vallum ductum est per Lollium Urbicum, sed nec hoc absterruit Caledones; anno ergo 208. regnante Septimio Severo solidus altus murus erectus est ex vallo Hadriani, nihilominus tamen continua bella intercesserunt inter hos populos, donec conjuncti fuissent sub communi imperio. Intermedio tempore religio, mores, lingua Romanorum inducta est in Angliam; exstincto imperio occidentali Romano per barbararum gentium peregrinationes negligebant Romani Brittanniam tamquam remotam provinciam, militiam inde eduxerunt, ipsos incolas, qui armis tractandis idonei erant, educebant, sicque desolatam Valentinianus 3-us anno 446-o dereliquit penitus; sicque defensoribus imperanteque destituti erant Brittae; coaluerunt ergo ut summum imperium deferant principi Vortiger, qui dux Cornubiae erat; hic ergo bellum cum Scotis sustinuit, eos tamen arcere non potuit; hinc decretum est vicinas gentes aliquas ex Germania evocandas esse contra Scotos; missis ergo nuntiis evocati sunt ex Germania Angli, Saxones et Iuthi; hi populi Germani creduntur esse originis Saxonicae, legunturque Alsatiam incoluisse, alii ipsos etiam Gothos, alii Frisios dicunt fuisse; venerunt ergo complura milia horum sub ductu duorum fratrum Hengisti et Horsa. Vortiger ergo his duobus praedium nobile Than et ? contulit et haec fuit prima adquisitio Anglo-Saxonum in Brittania; bellum ergo continuatum est contra Scotos, qui etiam repressi sunt usque 550. annum Christi; Vortiger, ut Hengistum magis sibi devinceret, filiam Rhanennam ei in uxorem dedit et ei praedium Kantium titulo dotis contulit; negotia vero ita permutata sunt ut hi evocati Anglo Saxones dominium totius Brittanniae sibi attribuerent dominarentque Britannis, et eorum dominium usque 1066. extenditur annum; tamdiu nempe dominarunt reges ex linea Anglo-Saxonum.