Latin
5.31 to 5.37
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.31-37
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquit tres filios: Vilhelmum Rufum, Robertum Normanniae ducem, et Henricum Clericum. Vilhelmo reliquit Angliam, Roberto vero Normanniam; Vilhelmus hic 2. usque 1100. annum regnavit, praeterito fratre suo seniore Roberto, agente plerumque clero Anglico pro Vilhelmo; tumultus tamen hinc inde excitati sunt in regno, quos fovit Robertus, qui irruptionem fecit in Angliam; verum profligatus Robertus in amicam descendere debuit conventionem, ut nempe ad dies vitae permaneat Vilhelmus 2. in regno, eo exstincto ad Roberti descendentes derivetur successio, sed non ad Vilhelmi; dein 3,000 marcas auri quotannis sibi stipulavit ex Anglia Robertus. Post hoc bellum Robertus se expeditioni sacrae accinxit; legitur tantas summas eum ! profudisse in has expeditiones ut ipsam Normanniam oppignorare coactus sit fratri suo Vilhelmo; domi Vilhelmus saepissime turbas et molestias habuit, ob male contentos quosdam cum suo imperio adhaerentesque Roberti; composuit tamen partim vi, partim bonis et blanditiis; habuit etiam bellum cum Scotis. Primum feliciter gessit, nexumque vasalistiae renovare coactus est Malcolmus rex Scotiae; secundo bello disperso toto exercitu ipse Malcolmus cum filio suo seniore obiit; legitur etiam principatum Valliae sibi subjecisse, interim hoc tardius evenit; obnoxios reddidit eos, tributumque jam prius debitum ultro quoque solvere coegit; decessit Vilhelmus anno 1100. Sagitta in venatione trajectus est casu per nobilem quempiam Tirrel. Mortuo eo, cum Robertus abesset in expeditione cruciata, Henricus Clericus regnum sibi arripuit nomine Henrici 1-i, quod etiam usque 1135. tenuit, partim pollicitationibus, partim minis et astutiis aulicis sibi derivendo; ille omnia antiqua jura partim abolita reduxit novisque auxit edicto quod Chartam libertatum nuncuparunt, diversas praestationes populo remisit, cives ipsos ad conventum publicum admisit per suos deputatos; cum Scotis foedus inivit, ut haberet auxilia ab extus, si domi turbae enascerentur, duxitque Mathildam Etgardi regis Scotici sororem (haec fertur diris devovisse omnes ex se descendentes, eisque maledixit, quia elicuit votum castitatis et coacta inivit matrimonium; et reipsa omnes eius descendentes infelices erant).