Latin
5.38 to 5.40
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.38-40
Unproofread scanNot analysed yet
Interim Robertus, cui mors fratris innotuit, pedem referre coepit in patriam, collectisque in Normannia militibus in Angliam irrupit, sed exiguo cum effectu; firmatus enim fuit jam Henricus; hinc pacificationem etiam cum hoc fratre inivit, ut nempe ei 3,000 aureorum solvat; imo redux in Normanniam etiam hanc pensionem ei condonavit; paulo post tamen eum paenitudo invasit paenitudineque correptus repetiit pensionem suam; Henricus videns, quo negotium tendat, et quod frater ultimo etiam ipsum regnum repetere posset, copias suas traduxit in Normanniam, ut fratrem ibi compescat; reipsa dissipatis eius copiis ipsum Robertum cepit eumque captivum in Angliam transmisit, ducatumque Normanniae conjunxit cum Anglia, eumque per 30 annos in carceribus detinuit usque dies vitae; conjunctio haec Normanniae cum Anglia Francis summe displicuit ob potentiam Anglorum; hinc Vilhelmum filium Roberti instigarunt ad recuperandum ducatum suum; coactus est ergo Henricus Clericus expeditionem in Franciam suscipere; pax tamen paulo post confecta est ea conditione, ut Vilhelmo filio Roberti detur expectativa ad comitatum Flandriae, Normannia vero cedat Vilhelmo filio Henrici Clerici; Vilhelmus tamen Roberti filius in conflictu occubuit, cum jura sua ultro prosequi vellet; anno 1120. naufragio perivit Vilhelmus filius Henrici, una cum tota familia sua; hoc Henricum mirum in modum afflixit cum unicus eius filius esset, cogitavit ergo ad Mathildam filiam suam successionem devolvere; eam ergo Henrico 5-o imperatori in uxorem dedit, sed Henricus improlis decessit; hinc eam collocavit Godofredo Plantagenetae, qui Fulconis ducis Antegavensis filius erat, egit dein tota contentione, ut status Mathildae et suis successoribus concederent successionem, quod etiam assumpserunt status, eique homagium praestiterunt in vivis existente Henrico, qui paulo post nempe 1135. decessit, et in eo exstincta est haec stirps; non tamen stirps Plantagenetica successit, sed Stephanus Blesensis; hic fuit comes Bononiae (de Blois); hic ergo post mortem Henrici Primi absente in Normannia Mathilda sibi usurpavit regnum Angliae; natus fuit ex Stephano patre, et Adela filia Vilhelmi Conquestoris, proin sorore Henrici Clerici; hic ergo remisit onera populo, nobiles privilegiis cumulavit, nobilibus erectionem moeniorum admisit, et his artibus usque dies vitae, nempe usque 1154. se in regno conservavit; cum aula Gallica foedus inivit; habuit filium Eustachium, pro hoc solicitavit filiam Ludovici 6-ti regis Galliae Constantiam, quam etiam obtinuit; turbas tamen perpetuas habuit; primi erant Scotae, qui eum infestarunt; accessit dein bellum, quod Mathilda ei intulit ex Normannia, cui ingens copia Anglorum adhaesit; ad Lincolnam ergo pugna decretoria habita est, in qua fortuna favebat Mathildae; captus enim est Stephanus, et exercitus eius fugatus, sicque inducta est solemniter Mathilda Londinum; petierunt status, ut Eduardi leges communes restituat libertatemque omnibus priorem concedat, verum illa adhaesit; interim profugit Stephanus Blesensis ex carcere seque recepit ad eas partes, quae faciebant cum Scotis bellumque novum parabat in Mathildam, et reipsa etiam bellum indixit ei eamque throno decedere coegit et in Normanniam recedere;