Latin
5.69 to 5.72
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.69-72
Unproofread scanNot analysed yet
Suscepit etiam expeditionem in Scotiam, eamque jure clientelari subjugavit; in Scotia enim extincta est stirps regnans, aderant tamen familiae duae, quae cognationis vinculum allegabant, nempe familia Baleol et Brutze; inter has duas familias per 6 fere annos durarunt turbae de successione, donec determinatum fuisset ad utramque pertinere familiam successionem, hac occasione usus est Eduardus; promisit enim Roberto Brutzeo, quod ei successionem deferre velit vi armorum suorum, si se vasallum Eduardi professus fuerit, eique juramentum fidelitatis deposuerit, hanc enim oblationem, ut praejudiciosam, rejecit Brutzeus; convertit ergo Eduardus se ad Ioannem Baleolum, hic aliter sentiens subscripsit omnibus petitis Eduardi, qui etiam potenti exercitu irrupit in Scotiam et Baleolum coronari fecit, et tunc tam rex Baleolus, quam status Scotiae juramentum fidelitatis deposuerunt Eduardo. Successive accidit, ut penitudo corriperet regem Scotiae una cum statibus, qui regem ipsum concitarunt contra Eduardum, medio tempore vero egerunt apud Gallos pro auxiliis adversus potentem Eduardum, irritarunt Hibernos etiam et Valenses, his omnibus constitutis Iohannes rex publice declaravit homagium a se et statibus suis praestitum esse irritum, esse nullum, cum sine jure praestitum sit, metuque tantum extortum; Eduardus vindictam sumens validum exercitum induxit in Scotiam eosque coercuit repetitis cladibus; regem Ioannem captum in Angliam secum abstulit, universum ergo regnum noviter juramentum ei deposuerunt, et quidem non ut domino directo, sed ut absoluto domino Scotiae; reversus in Angliam Eduardus, rursus turbae in Scotiae enatae sunt et tunc Robertus Brutzeus irrepsit in thronum Scotiae; Eduardus ergo cum 40,000 militum irrupit in Scotiam, verum in hoc itinere decessit Eduardus; etiam contra Gallos bellum gerebat Eduardus, contra Philippum Pulcrum; praetextus belli ex Aquitania sumptus est, quae ad haec tempora ad Angliam spectabant; conquerebantur ergo Galli, quod Aquitaniae incolae violentias exerceant in Gallos;