Latin
5.73 to 5.78
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 5.73-78
Unproofread scanNot analysed yet
Philippus ergo tum quam vasallum suum evocavit Eduardum ad componendam causam hanc, et cum non staret citationi bellum ei intulit Philippus, hoc bellum non optime gessit Eduardus, imo '297-o anno coactus est indutias inire cum Philippo ut contra Scotos se convertere possit, et tunc Isabella filia Philippi desponsata fuit Eduardo principi Valliae filio Eduardi regis. Defuncto anno '307-o Eduardo ei successit filius Eduardus 2. qui sub tutela matris sui ! regimen adivit, nuptiae statim contrectatae sunt cum Isabella filia Philippi, per sponsam suam recepit Aquitaniam totam a Gallis; maiorennitatem attingens spes a se conceptas fefellit suorum, ad arbitrium enim suum omnia dirigens odium incursit omnium, posthabitis omnibus proceribus totus ad astu Petri Gavasto Galli pendebat ipse rex, urgebant parlamenta remotionem huius viris, sed incassum. Anno '314. bellum adversus Robertum Bruceum Scotum restauravit Eduardus 2; Scoti totis viribus resistentes reppulerunt Anglos feliciter quamquam 30,000 Scotorum contra 100,000 Anglorum pugnare coacti sint; haec infausta expeditio auxit odium nationis in Eduardum; decessit interim Gasto, sed adfuerunt illico duo Hugones Spenser, eius indolis homines, ex his filius Hugo Spenser totum animum Eduardi captivavit; hic primus fuit, qui semina dissensionum sparsit inter regem et Isabellam, ob suspicionem occulti amoris cum Mortimerio sustentati; regina ergo cum Mortimerio pluribusque aliis maioribus a rege defecerunt, Spenserosque aperta factione persecuti sunt, adeo ut ad arma provolutum sit, rexque coactus sit arma contra subditos arripere, seditiosos rex fregit, capita intercepta seditiosorum supplicio affecit; Mortimerius tamen ex carceribus profugit seque in Flandriam recepit; Isabella ipsa profugit in Galliam una cum principe Valliae Eduardo ad Vilhelmum comitem Hannoniae, quem ut captaret filium suum Eduardum desponsavit Philippinae filiae Vilhelmi comitis, sicque partim ex Flandria partim ex Hannonia attractis ad se malecontentis Anglis exercitum sat validum contrexerunt, cumque eo digressi sunt in Anglia ductu Mortimerii; rex irrito conatu restitit, fracto enim exercitu suo ipse rex captus est, convocatis ergo ordinibus judicatum est, quid cum rege faciendum sit, productis gravaminibus suis, conclamatum ergo est ut rex abdicare cogatur filio suo dignitatem regiam; necessitati cedere coactus in Eduardum 3-um filium suum transtulit regnum suum; ipse vero Eduardus ductus de carcere in carcerem per ludibrium tandem '327o anno occisus est, eius vero fautores Spenserii cum ceteris cunctis occisi sunt omnes.