Latin
6.2.10.1 to 6.2.10.2
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.10.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
Religio antiquissimarum incolarum fuit ethnica, sub dominio Romanorum religio Christiana etiam in Anglia radices cepit; Scoti tamen diutius versabantur in idololatria, quae etiam per Brittos ulterius extensa est; sub exitum saeculi sexti frequentiores missi sunt missionarii tempore heptarchiae ad Angliam, qui adhibito omni conatu reduxerunt religionem Christianam per totam Angliam; pontifices non contenti potestate spirituali quaerebant etiam jura temporalia, praecipue regnante Ioanne Sine Terra, qui multa concessit Inocenti 3--o pontifici; multosque reditus et taxas sibi reservarunt pontifices, hinc 1376. repraesentationes factae sunt a statibus contra has exactiones pontificum; ad extremum publice praedicare coeperunt contra hos abusus; Viklefus prius fuit, qui contra eos processit. Reges ergo et pontifices omnem operam contulerunt ad exstirpandos Viklefitas, qui etiam partim vi, partim bonis exstirpati sunt; regnante tamen Henrico 8. facta est defectio; filia quidem eius Maria religioni Christianae chatolicae addicta fuit; cum tamen non diu vixerit, soror eius Elisabetha stabilivit et fundavit ecclesiam Anglicanam; paulo post enata est in ipsa ecclesia Anglicana lis; pars Genevensem, pars vero episcopalem regiminis formam voluit; praesbiteriani in statu coactionis vivebant diutissime, donec sub Carolo rege praevalescente ecclesia praesbiterianorum subprimeretur ecclesia episcopalis; tardius vero rursus opressi sunt, et vix gratiam tolerantiae obtinere poterant, ab omnibus tamen muneribus publicis exclusi erant; hae duae sectae differunt maxime in regimine ecclesiastico se invicem, etiam in quibusdam dogmatibus. In Scotia sub initium etiam erat idololatria, tardius per Romanos inducta est Christiana; reformata religio ex Anglia in Scotiam irrupsit; in Scotia tamen paulo post religio praesbiteriana florere coepit, et ad haec tempora permansit; gens Anglica, libertatis civilis studiosissima, etiam circa religionis negotia libere sentire, credere, et profiteri se posse putat et sentit; nullus hic est populus, apud quem tot religionis monstra existerent quam in Anglia, quod jam ipse Barclajus testatur; hodie catholici Judei, Calvinistae, anabaptistae, tremulantes (quacceri), hodie etiam theistae habent ecclesiam in Anglia, et omnes libere profitentur religiones suas, cum summa tollerantia; solis Mahometanis et catholicis interdictus est lege publica usus et exercitium religionis; ex causis tamen politicis dissimulate se habent catholici, sed restricte.