Latin
Pars statisticae practica, Statistica Practica Angliae, § 9 De norma monetarum
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.9
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum aliae gentes, ita et Angli habent suam normalem mensuram monetarum, quae est libra sterling. Haec libra dividitur in schilling, et hi in phening; nempe una libra habet 20 schilling, et hic 20 denarios. Origo voculae sterling ignota est, quidam ab urbe Sterling, quidam a voce Saxonica Stoerae, lex, repetunt; per libram olim intelligebantur moneta, 12 loth habuit, tardius tamen recessum est ab hac methodo, nam ex una libra 4 libras cudebant; in Gallia vero una moderna libra est 80--a pars antiquae; in Anglia ad 9 nostros florenos aestimatur libra. Aureae monetae in Anglia sunt aurei ginei, a provincia Africa Guinea, ex qua copiosum aurum acceperunt; sub initium valuit unam libram, sed tardius uno solido auctum est pretium, cuduntur quadruplicati, duplicati, et quadrantes; hi aurei a temporibus Caroli 2--i sunt in usu. Argentei nummi sunt: coronae, quae valent 5 solidos, etiam dimidiatae cuduntur; solidi, qui 12 denarios valent; cuduntur ex argento etiam 6 denariorum, 4, duorum et unius denarii nummi; ex cupro dimidii et quadrantes denarii cuduntur. Cuduntur nummi Londini in Tauer sumptibus publicis; apud nullam gentem monetae eius sunt interni valoris, quam apud Anglos et Belgas; apud has enim gentes internus valor aequalis est externo. Liquefactio et exportatio monetarum lege publica est prohibita, imo proficiscentes extra regnum non nisi 5 Ł S. effere audent, sed chartas possunt efferre, vel etiam exteras pecunias, e. g. Portugallicas, quae uti Anglicae circulant pecuniae; ceterae vero monetae instar mercium examinantur et ponderantur, non adtento stigmate principis; Portugallicae tamen eximuntur monetae ob magnum commercium. Regnante Elisabeta massa circulantium monetarum fuit ad 4 000 000 Ł S. aestimata. Anno '684. ad 18 000 000 Ł, anno '748. aestimabatur ad 30 000 000 Ł, quae et hodie est massa. Chartarum circulant 150 000 000 Ł S. In Scotia a tempore unionis eadem est monetae ratio; habent libras, marcas (medias libras, solidos et denarios). In Hybernia perfecte aequalia sunt omnia; tantum quod solidus Hybernicus tantum 9 denarios valeat, Anglicus vero 12.