Latin
Pars statisticae practica, Statistica Practica Angliae, § 2 De incolis
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.2.11
Unproofread scanNot analysed yet
Lingua Anglicana composita est ex diversarum gentium regnum sensim inhabitantium linguis, ex Latina, Brittanica, Germanica, Danica et Gallica; ex Germanica tamen plurimum superest, cuius tamen dialectus multum mutatus est. Lingua Gallica prius valde fuit in usu, et fuit etiam lingua aulica usque Elisabetham, quae reduxit Anglicam, quae prius tantum plebis lingua fuit. Scotae inferiores loquuntur Anglicam cum exigua variatione dialectus; monticolae loquuntur barbaram et sterilem linguam, idem in Hybernia fit; habet tamen lingua monticolarum cum Hybernis septentrionalibus maximam similitudinem.