Latin
6.2.3.1 to 6.2.3.12
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.3.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Leges fundamentales Angliae sunt sequentes: 1--o) Commonlaw seu Communis Lex; hoc nomine continetur complexus legum antiquissimarum. Leges has colligi curavit Eduardus saec. 11--o; hoc codice leges municipales complectuntur, sed etiam leges consuetudinariae et fundamentales irepserunt. 2--o) Est Charta Libertatum, quae Latino sermone saec. 12--o a Henrico Clerico edita est, et est confirmatio privilegiorum antiquorum. 3--o) Est Charta Magna Libertatum, hanc 1215. edidit Joannes rex Sine Terra, et eam filius eius 1225. confirmavit; Magna dicitur, quia ampliora jura conceduntur ea statibus. 4--o) Est Constitutio quae Petitio juris compellatur, et 1628. per Carolum 1--um confirmata est; dicitur Petitio, quia dicebant Angli laesa esse jura sua per priores reges, ergo petebant restitutionem. 5--o) Huc pertinet Jusjurandum quod Test appellatur et a Carolo 2--o anno 1673. inductum est; hoc excluduntur omnes a muneribus qui ecclesiae episcopali addicti non sunt. 6--o) Constitutio, quae Habeas Corpus dicitur; haec 1679. edita est, qua peculiaris praerogativa conceditur nobilibus et omnibus Anglis, vi cuius nempe sine causa sufficienti nemo incarcerari potest, nec per regem. 7--o) Constitutio, qua exauctoratur stirps Stuarda 1689. 8--o) Constitutio, qua de regni hereditate ordinationes factae sunt 1701. 9--o) Tractatus Unionis, qua duo regna Scotiae et Angliae incorporata sunt. Ex his legibus dimanant diversa juris publici capita; nempe regnum est hereditarium, obtinet indivisibilitas monarchiae; ordo successionis est cognaticus, obtinet jus primogeniturae, obtinet denique jus repraesentationis; feminae ergo habent praerogativam prae maribus in linea recta, quae est cognatica successio. Successor in omnia jura defuncti antecessoris ipso facto succedit, citra omnem ritum et coronationem, proin per nativitatem accipit omne jus; nam cum princeps Valliae per regem declaratur, jam per status praestatur homagium ut futuro successori et regi. Dum in ordine successionis dubium enascit, parlamentum habet jus discutiendi et determinandi successionem; immo parlamentum putatur gaudere etiam jure mutationem faciendi in ordine successionis; sic scimus stirpem Stuardam exclusam esse, scimus per parlamentum statutum fuisse ne catholicus in Anglia regni hereditatem capessere possit. Anni minorennitatis ante Henricum 8. determinati non erant, sed hic voluit testamento suo ut filius eius usque 18 annum maneret sub curatela. Dein anno '751. defixa est per parlamenti confirmationem 18 annis; idem etiam '765. anno determinatum est; regis arbitrio relictum est tutores et regentes declarare per testamentum; ubi autem rex non determinat, parlamentum solet eligere; reges absentes vel impediti ipsi reges constituunt regentes, plerumque uxores suas, si vero in morbum gravem vel maniam incidat (uti contigit moderno regi Georgio 3--o), eligit parlamentum; si conjuges non adsint, raro committitur singulari personae gubernium, sed collegio virorum illustrium, qui vel a rege vel a parlamento eliguntur. Regentes diversis utuntur titulis: protectores, Lord Gardyieng compellantur. Inauguratio licet jus novum non tribuat, tamen semper locum habet maxima cum solemnitate in Abbatia Vestmonasteriensi; postquam inaugurationem publicatur rex [solemniter] in praecipuis totius monarchiae civitatibus coronatur solemniter in praesentia statuum; rex facit sponsiones, quibus jura et privilegia sarta et tecta conservare velit, sequitur dein jus jurandum formula generali; accedunt eum dein praelati et eum exosculatur, dein ungitur sacro oleo rex, postea archiepiscopus Cantuariensis et primas regni eum coronat; post hoc proceres seu Lord praestant juramentum fidelitatis et obedientiae, dein eum exosculantur in gena sinistra; accipit dein sacram cenam, servatur dein contio, post hanc praeces funduntur, et sic actus coronationis terminatur. Etiam apud Anglos solet regina, si adsit, honoris gratia coronari. Clenodia regni Anglici sunt: duae coronae, una, qua sanctus Eduardus Confessor coronatus est anno 1046, haec imperialis dicitur. Alia est corona status (Staatskrone); hac corona cinctus comparet rex cum regina coronatur imperiali corona. Sceptra tria, unum cum cruce superne; alterum habet columbam albam; tertium est baculus sancti Eduardi. Gladii tres, quibus praecingitur. Unus gratiae gladius et curtana dicitur, quo ei potestas gratiam dandi confertur; alii duo sunt gladii iustitiae, unus pro rebus profanis, alter pro rebus et negotiis ecclesiasticis.