Latin
6.2.6.1 to 6.2.6.3
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.6.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Leges municipales Romanorum florebant in Anglia donec regnum hoc eorum paruit dominio; tardius Angli, Saxones, et Dani supervenientes leges et consuetudines suas eo transtulerunt, et sic usque Eduardi Confessoris tempora permansit res; hic vero rex leges et consuetudines florentes colligi curavit in codicem, qui nomine Common Law venit; codicem hunc Vilhelmus 1. in linguam Gallicam transferri curavit, et eum novis legibus Normannicis auxit, et ab eo tempore auctus est semper codex novis regum statutis et legibus, nec non parlamenti statutis, quae omnia modo quoque in pleno vigore sunt. Habentur etiam leges peculiares forestales, nec non statuta communitatum, quae leges privatae dicuntur. Neque desunt leges militares utriusque militiae, quae tamen tantum belli tempore vigent, et pacis tempore subsunt publicis legibus civilibus. Obtinet ex parte etiam jus Romanum, praecipue in Marechallico tribunali, ubi lites heraldicae deciduntur, et etiam in ecclesiasticis negotiis, in quibus etiam jus canonicum Romanum restrictum tamen locum habet. Scotia antiquis utitur legibus municipalibus quae 1629. collectae et typis editae sunt; a temporibus tamen unionis valent et leges quae in parlamento latae sunt. In Hybernia prius propriae vigebant leges, sed a tempore subjectionis, Anglicae. Legibus Anglicis generatim objicitur quod quaedam nimis severae, quaedam nimis molles sint, et quod securitati rerum non undequaque provisum sit; praecipue cum omnia ea, quae expresse per leges prohibita non sunt, impune patrari possint. Sed haec et similia fere omnibus gentibus aliis objici possint; habent quidem leges Anglicae saepe vitia, quae tamen tolerantur potius quam ut per mutationem earum derogarent ipsis legibus; dein neque omnia intuitu constitutionis Anglicae sunt mala, quae nobis vel aliis mala esse videntur. Ad sublimitatem earum legum plurimum confert earum immutabilitas; aliquando etiam citra sublationem legis occurri potest vitiis et erroribus; sic lex antiqua Angliae est quod diebus festis et Dominicis nullum mercenarium laborem peragere licet, proin nec crispare vel tondere quidem licet, et tamen lex haec sublata non est, sed haec lex poena pecuniaria munita est; interim cum non accusentur, nec judex officio suo utitur, et si accusetur etiam, judex exiguam poenam imponit transgressori. Arguunt etiam legem, vi cuius creditor 15 Ł sterling possit debitorem suum solvere nolentem incarcerare, sed haec lex ad excessus praecavendos necessaria est; dein talem debitorem tantum in platea deprehensum licet inarrestare, ex domo vero vel hospitio suo neminem integrum est extrahere. Debitores habent proprium carcerem Kingsbang (Königs Bank); quae est collectio aedium plurimarum muro cinctorum, amoeno horto instructa; in hoc detinentur, quivis opifex potest ibi exercere opificium suum et sic debita sua solvere; hi debitores se ipsos regunt per senatum e gremio sui electum, 12 ex personis et uno praeside constantem; patet ergo non esse tantam iniquitatem huius legis; rex quidem habet jus durch sein Willen quempiam debitorem zu reinigen, seu absolvendi a debito, sed talis pro infami reputatur et contemnitur. Dein lex illa, quod tantum legibus expressa observari debeant, munit etiam cives contra ministrorum et ipsorum regum oppressionem et violentias; et sic etiam libertas civilis facile determinatur stante hoc principio. Et id quoque objiciunt, quod lege fundamentali cautum sit leges ad litteram accipi debere; sed hac lege rursus restringitur omne arbitrium, omnis interpretatio judicum, proin et oppressio; verum quidem est, quod in paucis quibusdam casibus per hoc principium paradoxa generentur et mala quaedam, sed mille alia bona obtinentur.