Latin
6.2.6.4 to 6.2.6.6
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.2.6.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Utram jurisdictionem, tam civilem, quam criminalem, exercet rex per judices, et magistratus diversos, quos rex denominat; jurisdictio haec jam ex lege, jam ex privilegiis competit tribunalibus et collegiis. Judices inferiores in urbibus et comitatibus complures sunt, qui judices pacis compellantur et sunt singulares personae; hi casus minoris momenti summarie decidere possunt; praeterea debent politiae curam habere, item reos accusatos comprehendendi, et inquisitionem generalem in eos instituere; tribunal secundi ordinis consistit ex congregatis omnibus pacis judicibus, quod omni anno quater fit, et ex omni comitatu congregatur; hoc collegium ordinariam exercet jurisdictionem; assumuntur 12 jurati cives ut assessores; hoc collegium habet jus speciale examen instituendi adversus incarceratos, et ipsis processum solemnem formandi et sententiam ferendi. In gravioribus tamen causis et hoc tribunal est restrictum. Tribunal tertii ordinis coalescit ex judicibus itinerantibus; tota enim Anglia, uti scimus, in districtus divisa est, qui districtus justitiae compellantur; ad singulum mittuntur 1, 2 vel etiam 3 judices, nempe 12 legum sapientes, qui in parlamento sedem, sed non votum decisivum habent; hos judices mittendi potestas est regis, sorte tamen deciditur quis judex quorsum mittantur, ne interessentia locum habere possint; hi ergo judices bis per annum, in vere et autumno, mittuntur ad suos districtus, in quibus judicia celebrant per comitatus in ordine et ideo peregrinantes dicuntur; non autem soli decidunt, sed 12 juratos cives ut assessores adhibent pro decidendis causis; hoc ergo tribunal revidet causas decisas per inferiores judices, alias decidet, et hoc tribunal est aeque criminale ac civile. Praeter haec provincialia fora habentur etiam tria metropolitana tribunalia; quae tribunalia metropolitana aeque per 12 sapientes legum celebrantur in aestate et hyeme. Primum ex his tribunalibus est Konigs Bank; hoc nomine venit tribunal coram quo decurrunt causae in quibus rex seu coronae pars est vel activa vel passiva. Aliud est tribunal camerae; huius activitas restricta est ad causas circa contributiones versantes; ab hoc dicasterio exemptus est Lancastriae comitatus, qui proprium tribunal habet. Tertium est tribunal communium causarum, proin est apellatorium tribunal in omnibus aliis causis. Tria haec tribunalia quater per annum consident in Vestmünster halle; adsunt 4 judices ambulantes.