Latin
6.5.4.1 to 6.5.4.3
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.5.4.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Rex Portugalliae illimitate omnibus juris maiestaticis utitur excepto jure tributorum; successio haereditaria est in Portugallia. Prius tantum comitis titulo utebantur rectores Portugalliae; Alfonsus 1. regium assumpsit titulum ut milites suos sic animaret, hic dein titulus et per pontifices et in comitiis Lamacensibus confirmatus fuit; tunc tamen tantum reges Portugalliae vocabantur; Alfonsus 3. se regem Algarbiae scripsit; Alfonsus 5. se regem Algarbiorum seu Algarbiae cis et ultra mare se nominavit. Ioannes 2--us adjecit titulum Dominus Guineae; Emmanuel Magnus etiam auxit et provincias et per hoc etiam titulum, nempe Dominus conquisitionis navigationis et commercii Aethiopei; Ioannes 5. a pontifice rex fidelissimus dictus est, quem etiam praefigit regio titulo. Decreta incipiunt per Eu el rej (Ego rex); in subscriptione, El Rei (rex). Proles regiae infantes appellantur. Ioannes 4. primus filium suum primogenitum appellavit principem Brasiliae; regi suo praerogativam prae omnibus Europae principibus tribuunt, dicunt enim regnum suum a Christo Domino fundatum esse. Scutum regis Portugalliae componitur ex 5 parvis scutis, quae in formam crucis composita sunt in campo argenteo et sunt caerulea, in quovis scuto sunt 5 albae maculae, quae in formam crucis Andreae collocatae sunt; circa scutum est fascia rubria ! ,in quae sunt 7 aurea castella cum portis caeruleis et haec sunt Algarbiae scutum; superius habetur superposita galea in qua apparet prominens draco aureus; telamones scuti sunt 2 dracones, dexter fert vexillum argenteum, in quo sunt iterum 5 scutula cum suis 5 maculis; sinister tenet vexillum rubrum cum 7 castellis aureis. Totum hoc scutum mysteriosum est, et fundatur in apparitione quam Alfonsus 1us se habuisse ferebat anno 1139. ante pugnam cum Saracenis, cum regis titulum assumpsit; 5 scutula denotant 5 vulnera Christi; albae maculae denotant nummos, quibus Iudas vendidit Christum; interim 5 scutula denotant etiam memoriam victoriae, quam Alfonsus tunc super 5 regulis Saracenis retulit; per draconem supra galeam intelligitur serpens aeneus Moysis. In subscriptione rex manupropriae loco utitur 5 punctis in formam crucis Andreanae; quem ritum Quinas vocat. Etiquette in Portugallia summa est, genu flectendo omnia cum rege aguntur neque in Antichambre habentur sellae, ut nec legati quidem sedere possint. Aulae- et archi-officiales sunt copiosi et splendidi.