Latin
6.5.4.4 to 6.5.4.9
Adam Adalbert Barić, Statistica Europae 6.5.4.4-9
Unproofread scanNot analysed yet
Archi-officiales olim hi erant: Connetabilis Portugalliae; 2--o) Marechallus aulae; 3--o) Supremus regni Vexillifer; 4-5) duo admirales Portugalliae; haec tamen officia extincta sunt modo et tantum tituli exstant. Aulae officiales sunt hi: aulae praefectus 2.) camerariorum magister; 3) aulae judex; 4) aulae marechallus; 5) agazonum magister; 6) venatorum magister; 7) supremus aulae cappellanus; 8) magnus elemosinarius. Cappellanus aulae solet esse patriarcha Ulissiponensis; elemosinarius vero abbas de Albobatza. Ecclesiastici cum secularibus praecedentiam alternatim habent; ad ritus et pompam aulae plurimum faciunt ordines equestres, qui sunt sequentes: Ordo Avizensis ab urbe Avizeum, quae huic ordini ab Alfonso 2. donata fuit, sic dictus; fundabatur hic ordo anno 1147. et cum ordine Hispaniae Calatrava idem fuit; Alfonsus 1. equites Portugalliae filiales reddidit a Hispanico; tandem Ioannes 1. separavit penitus hunc ordinem. Olim frequens fuit hic ordo multasque commendaturas habuit, hodie tamen non nisi 49 habet commendaturas. Secundus est ordo sancti Iacobi; hic erat idem cum ordine sancti Iacobi de Compostella in Hispania; anno 1290. Dionysius rex Portugalliae separavit suos equites a Castilianis, ipsis magnum magistrum creari permisit; numerat ordo hic 150 commendaturas. Tertius est ordo Christi, hunc fundavit 1319. Dionysius rex ex bonis Templariorum, hic 454 commendaturas numerat, sedes ordinis huius est Thomar. Vota horum ordinum praeter communionem bonorum, castitatem et paupertatem fuit ! etiam perpetui belli contra Saracenos; Alexander 6. anno 1496. dispensavit hos equites a voto castitatis et eos saecularisavit. Singuli hi ordines habebant suos magnos magistros, Ioannes tamen 3. hanc dignitatem propter authoritatem et proventus eorum amplissimos conjunxit cum corona; subinde tamen indulserunt reges, praesertim Hispanici tempore subjectionis, ut alios eligerent magnos magistros, sic anno 1749. est electus alter. Praeter 3 hos ordines etiam Iohannitarum ordo est in Portugallia, qui ordo 29 commendaturas habet, ex quibus eminet prioratus de Crato, qui plerumque principibus obtingit. Olim Coimbriae residebant reges, 1383. Ioannes 2. Ulissiponam transtulit sedem regem; urbs haec sita est ad orificium Tagi, ad limites Portugalliae, et quidem in 7 collibus; urbs est ampla et conspicua aedium magnificentia; anno '755. die 1--a Novembris tota fere urbs desolata est terraemotu et incendio, hodie tamen jam restaurata est. Urbs haec divisa est in antiquam et veterem ! urbem seu orientalem et occidentalem, et quidem in omnibus publicis actis sub poena nullitatis exprimi debet in qua urbe data sint illa acta. Aestiva pallatia regum tale est ! in urbe Alcantara, alter Belem seu Bethlehem; hunc locum ex voto Emmanuel Magnus fundavit cum monasterio et ecclesia splendida, quae nativitati Christi dedicavit et hinc Bethlehem dicitur; tertio est Maffra, 6 milliaribus ab urbe metropoli; Ioannis 5. fundavit hunc locum cuius ecclesiam S. Antonio devovit.