Latin
DOCTORUM ALIQUOT VIRORUM Epistolae et Epigrammata. PHILIPPUS MELANCHTHON Adamo
Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera back.2
Unproofread scanNot analysed yet
CUm coetus vestros intueor, nonnihil his cogitationibus mihi lenitur maestitia, quod haec agmina discentium scio Deo curae esse: ac spero eis Filium Dei et Ecclesiam et hospitia mediocria servaturum esse: et ut ipse Filius Dei assideat in his Scholis: sit Rector et Doctor, toto eum pectore oro: deinde ut poenas nobis mitiget. Simul etiam Illustriss. Principi, et tibi, et Oeconomo gratias ago, quod Aegidii filium vestro coetui adiunxistis: …,ut scriptum est. Vicissim igitur Deus benefaciet iis, qui talibus sacrificiis pietatem ostendunt. Tuo sancto labori gratulor, ac pro tuo munere et publico et meo nomine tibi gratias ago. Bene vale. Die Augustini, M. D. L I.