Latin
PHILIPPUS MELANCHTHON Adamo Sibero S. P. D.
Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera back.3
Unproofread scanNot analysed yet
CUm audivissem magnam oppidi vestri partem incendio periisse, valde consternatus sum: scholam integram esse simul audiebam. pro quo beneficio Deo gratias ago, et toto eum pectore oro, ut nos gubernet, et poenas leniat. Fratrem salvum rediisse gaudeo, et arculas Simonidis non illiberales fuisse gaudeo. Ego quoque gratitudinem ostendere studebo, quod amanter in opere utili et duraturo mei mentionem fecisti. Iam mihi narratur, in Polonia, Russia et Silesia multa esse incendia, et captos esse qui fateantur se a Turcis et Iudaeis conductos esse: sed usitatum est accusare alios, cum nostros mores potius accusare et emendare deberemus. Bene et feliciter vale, Die XXIX. Aug. M. D. LVI.