Latin
PHILIPPUS MELANCHTHON A. Sibero S. P. D.
Adam Siber, Poemata sacra. Pars Altera back.4
Unproofread scanNot analysed yet
QUantum reserat habere collegam convenientem, …,non solum discimus ex veteribus exemplis et commonefactionibus: sed etiam ex nostris, praesertim in hac tristi confusione imperiorum. Nec parva pars est gubernationis institutio adolescentiae, etiamsi a Centauris et Cyclopibus deridetur. Opto igitur, ut habeas collegam convenientem. Schellenbergium existimo modestum esse: et si me allocutus fuerit, scribam de ipso ad te copiosius: iuvemus studia iuventutis propter gloriam Dei, quantum possumus: et speremus Filium Dei servaturum esse et doctrinarum et Ecclesiae reliquias In aliis regionibus aut nihil est literarum, aut assuefiunt ingenia ad Ethnicam sapientiam: et recens editum est alicubi scriptum, in quo renovantur furores Samosatenici: quod non sine gemitu cogitare possum. Sed ipsum Filium Dei …oro, ut sit adsertor suae veritatis: et nos regat et protegat. De tuo opere Lipsiae in mercatu colloquemur. Bene vale. Die Aprilis XX. M. D. LVII.