Latin · Elegiac couplet
ADAMI SIBERI PROSEUCHON PRO Ecclesia liber Primus., Ad ampliss. Praesulem, et illustrem Principem ac dominum, D. Georgium, lines 1.1.137-1.1.162
Adam Siber, Poematum libri V 1.1.137-162
Unproofread scanNot analysed yet
Quae possunt Christi contra quod nominis hostes,
Papa tuumque scelus, Turca tuumque cani:
Numinis et possunt qua 'nam removenda precando
Ira sit a nobis, commonuisse pios:
Non sunt exculto quantumuis carmine structa,
Auribus et doctis non satis apta legi:
Prolata in lucem nobis committere famae,
Auspicio placuit qualiacumque tuo.
Vel, quae nunc rident Epicuri de grege porci,
Tester ut ex animo me duluisse malis,
Proque Dei cultu quae fiunt cumque per orbem,
Addam etiam nostras ad pia vota preces:
Turba vel exemplo scribat quo cetera nostro,
Quam iuvat Aoniis invig ilare choris.
Et tua cum fuerit pietas mihi caussa laboris,
Cui potius cedat quam labor iste tibi?
Munera nec spernas Princeps: Non pondera semper
Dona, animus dantis sed preciosa facit.
Nec bove tam caeso numen caeleste videmus,
Quam puro minimi thuris honore capi.
Sic Mahometigenum victrices ante tyrannus
Caesaris, at Christi Papa trahatur equos.
Doctrinaque pia sublatis undique sectis,
Firmentur regni iura sacrata Dei.
Incipiat rursus florere Ecclcsia, longo
Tempore cui possis utilis esse: Vale.