Latin
ADAMI SIBERI PROSEUCHON PRO Ecclesia liber Primus., MOSIS, IRAM OFFENSI DEI a populo Israelitico deprecantis. Exodi XXXII.
Adam Siber, Poematum libri V 1.2
Unproofread scanNot analysed yet
OCuius toto sapientia praesidet orbi,
Immensae laudem qui bonitatis habes.
Per quae gessisti terra Memphitide facta,
Quae fama implerunt Solix utramque domum:
Adsertos valido fortis cum robore dextrae
Duxisti e mediis hostibus Isacidas:
Parce precor clemens, et saeva reconde furoris
In nos quae tibi sunt fulmina sumpta pater.
Iusta tua ira: etenim vituli simulacra putare
Contempto aeterno numen habere Deo,
Tam grave crimen habet, populi vel maxima poena,
Ut par delicto non queate esse tui.
Ne septemgemini dicat tamen accola Nili,
In fraudem impulsis imposuisse Deum:
Promissis qui non posset quos sistere terris,
Mactarit, vastis prodideritque locis:
Da veniam, pacti nobiscum foederis olim
Nec patiare tui verba carere fide.
Foederis, Abramo per non violabile iurans,
Quod Deus aeterno tempore nomen habes:
Quo fore pollicitus numero tot, in aethere lucent
Inter quot geminum sidera fulua polum:
Pollicitus campos et melle et lacte fluenteis,
Aeternum dextrae paesidiumque tuae.