Latin · Elegiac couplet
ADAMII SIBERI PROseuchon pro Ecclesia liber Secundus., ASAPHI PSALTAE, CONTRA Antiochum Epiphanem, de libro Psalmorum Davidis, Hymno, lines 2.1.1-2.1.44
Adam Siber, Poematum libri V 2.1.1-44
Unproofread scanNot analysed yet
QUam tibi legisti populis Deus omnibus, orbem
Qua terrae liquidis circuit aequor aquis:
Obruimur saeva miseri dum mole malorum,
Heu quanta est gentis facta ruina tuae?
Nam quite genitor nullo dignatur bonore,
Sed sine re numen nomen inane putat,
Barbarus, innumero vastavit milite nostram
Et ferro et flammis depopulatus humum.
Tecta, quibus precibus facili bonus annuis aure,
Polluit impuris non temeranda sacris.
In cineres vertit celsis cum moenibus urbes,
Factus et est, murus qui fuit ante, solum.
Nullum in caede nefas, dextra nec vulgus inerme
Mactare armata credidit esse scelus.
Corpora quid referam nil iam debentia terris,
Quod rostris avium dilacer anda dedit?
Sanctorumque forent rabidarum praeda ferarum,
Omnibus abiecit viscera sparsa locis?
Hinc factum est, ut quo torqueres luminis orbes,
Sanguine, ceu pluvia terra nataret aqua.
Et foede sine funeribus, sine honore sepulchri,
Nunc etiam campos ossa inhumata premant.
Ista tulisse parum est, nostris vicinia tota
Eheu laetatur turba scelesta malis.
Quos tibi dilectos animo indignante ferebat,
Altius et reliquis exeruisse caput:
Urgeri fatis postquam nunc cernit iniquis,
Qualia crudeli gaudia mente capit?
Vulnera quo risu, quibus ô sannisque retractat
Cruda, cicatrici nec sinit esse locum?
Quae cum iuste Deus videas, irae' ne recondes
Placatus miseris fulmina saeva tuae?
An vero a nobis prorsus tua cura recessit,
Ultima erit tantis hora nec ulla malis?
At certe lapsis alias succurrere rebus,
At miseros omni parte iuvare soles,
Et dare commissis veniam, poenasque levare,
Nec frustra mitis nomen habere patris.
Et tua nos contra tamen ut iam prodeat ultra,
Quis restat quo se porrigat ira gradus?
Ultima quaeque fumus passi, non ulla ruina,
Plaga nova in nobis non habet ulla locum.
Quare age summe parens fiant tua mitia, fractis
Et rebus populi numina prona tui.