Latin · Elegiac couplet
ADAMII SIBERI PROseuchon pro Ecclesia liber Secundus., ASAPHI PSALTAE, CONTRA Antiochum Epiphanem, de libro Psalmorum Davidis, Hymno, lines 2.1.45-2.1.90
Adam Siber, Poematum libri V 2.1.45-90
Unproofread scanNot analysed yet
Ut pereantque Deum qui non novere, furoris
A 'nobis alio fulmina verte tui.
Impia regna feri, pugnaces protere gentes,
Materia est irae iustior illa tuae.
Ne've impune ferus tot desolaverit hostis
Omnibus ablatis maenia nostra bonis:
Igne tot et ferro, laqueo iugularit et undis,
Te Dominum casta qui coluere fide:
Sustulcrit leges, calcaverit omnia iura,
Cumque tuis ipsum iusque piumque sacris:
Redde vices, damni cladesque ulciscere nostri,
Saeviciae capiat praemia digna suae.
Magna nimis petimus, factis nec debita nostris,
Quae nobis irae caussa fuere tuae:
At perte, famaeque tuas praeconia laudes,
Per quod et aeterno tempore nomen habes:
Victa vemollesc ant precibus tua numina nostris,
Qui numero exigui turba relicta sumus.
Defluat ex animo tibi fac quodcumque malorum,
Vita nocens nimium nostra patrare tulit.
Sit tua criminibus maior clementia, rebus
Et bonus adflictis (nam potes) adfer opem.
Heu cur obiciant hostes: Ubi nunc, ubi nunc est,
In quo praesidii spem posuere, Deus?
Egregium vero numen, quod tempore duro
Non iuvat, et stulta credulitate movet.
Hoc pater hoc averte scelus, linguasque proteruas
Sacrilegumque tuo perde furore genus.
Ante oculos nostros fuso pro sanguine iustas
Vindice te, poenas quas meruere, ferant.
Exemplo monitae metuant tua numina gentes,
Atque aliquem discante esse putare Deum:
Esse Deum, cui sint curae mortalia, numquam
Et qui credentum mors sit inulta, sinit.
Hoc abs te gemitus hostilia vincla ferentum,
Hoc nondum populi turba perempta petit.
Illa perempta quidem nondum: tamen omnibus horis
Exspectans strictas in sua fata manus.
Non agnis ut sit iam tutior, hostia templis
Sacrifici dextra quae feriente cadunt.
At quaecumque loqui turpi vicinia lingua
Barbara, sacrilego dicta furore tulit,
In damna insultat dum nostra superbior, ullam
Isacidum curam nec putat esse tibi:
Illorum cumulans regere in caput omnia versa,
Foenore cum magno multiplicata, pater.